|
|
ANNO DOMINI CCCLXXXIV. Q. AURELIUS SYMMACHUS, V. C.
COS. ORDIN. PRAEF. URBIS (parziale)
|
|
|
EPIST.
VIII. SYMMACHUS PATRI. |
| |
| Jamdudum
vestri cupiunt Lucrina tacita, et liquida Baiana, et Puteoli adhuc
celebres, et Bauli magnum silentes. Vos apud Coram rusticam, vel apud
steriles Formias
desidetis. Tandem si operae est, contendite viam, et meliora terrarum
animadvertite, ubi alte turbis quiescitur, ubi fruendis feriis nullus est
modus. |
| |
|
EPIST.
XI. SYMMACHUS PATRI. |
| |
| Cum jam
filiae nostrae dies natalis appeteret, commodum aderant, quae muneri
miseratis. Ea nobis in commune quam cara et gravia fuere. Nam si quid in
absentes bene consulas, impensu majore gaudetur Illico amplexi litteras,
quae prosequebantur oblata, in exspectatione esse coepimus, quam mox vobis
capessendum iter Appiae scriberetis. Nihil horum pagina nuntiabat.
Percontor tabellarium, num constantiam decreti rerum subita turbassent.
Ait sententiam nihil claudicare, sed placita differri, donec cunctatio
Formiana
multa fruge, et aliis hoc genus in usum necessariis instruatur. Tunc mihi
animus ab aegritudine remigravit. Do fidem, nihil humili mensae, nihil
servitiis, aut pecori defuturum. Ne mihi sit dicti hujus posthac negatio,
en vobis chirographi instar litteras. Sponsionem stipulat affectio. Neque
enim patiar decipi, quos opto complecti. Vale. |
| |
|
EPIST.
III. SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. |
| |
| Fratrum
negotia velle cognoscere pia et honesta curatio est. Lubens igitur
respondebo quaesitis. Capuam multo imbre pervenimus. Hic triduum commorati
ad levandum laborem,
Terracinam
prius, et postridie
Formias
continuato petivimus excursu. Fors fuat, an possit biduo tenus ejusdem nos
praedii annona retinere. Vos interea, peracto quod Romae agere destinatis,
Appiam diis auspicibus inchoate, ea dimensione, ut iter nostrum proximis
vestigiis urgeatis. Vale. |
| |
|
EPIST.
IV. SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. |
| |
| Volo
quiescas, et curarum vacuus otieris. Nam mihi vir honestus Antonius fecit
indicium, legationis Africanae consilium torpuisse. Accessit ad fidem
nuntii, quod similia super hoc negotio recentes amicorum litterae
pertulerunt. Num est aliud, quod scire postules? Imo vero, ut mea
fert opinio, vel primum hoc tibi debuit indicari. Ubi e Cumano navem
solvimus, pene albente coelo majore ope remigum, quam ventorum favore,
Formianum
littus accessi. Jam sol meridiem fregerat: amicorum, quos minor navis
accepit, tardior navigatio fuit; incertum vento obstante, an per
negligentiam ministrorum. Haec interim ratio scribenda suggessit. Curabo
ut frequentibus litteris merear de te similis officii diligentiam. Vale. |
| |
|
EPIST.
V. SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. |
| |
| Delati
Formias
post multam partem diei, cum vos ejus rei sollicitos crederemus,
percontationem vestram scriptione praevertimus. Nec magis de navigatione
fuistis anxii, quam trepidabamus, ne diu essetis incerti. Quod igitur
responderi posset litteris vestris, prior sermo consumpsit. Nunc aestimate
quanto nostra de vobis melior fuerit judicatio, quam vestra de nobis.
Contemplati enim sumus magnitudinem sollicitudinis vestrae, priusquam
litteras mitteretis: cum ideo mitteretis, quia nos scripturos, nisi
admonitos non putastis. Vale. |
| |
|
EPIST.
VI. SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. |
| |
| Emensi haec
quoque littora, quae post
Formias
in Anxurim
porriguntur, navem ac remiges non moramur. Sed diis opus est, ut hic
reditus noster nihil reperiat poenitendum. Frequens enim sermo est, tenui
victu in turbas plebem moveri. Nec ulla spes datur, praesentibus angustiis
copiam posse succedere. Annus ubique ad famem proximus. Classis in
alios conversa cursus. Aestas prope decessit autumno. Diis, me hercule!
uti praefatus sum, deleganda est hujus incerti administratio. Hominum
autem remedia, diu dissimulata, jam sera sunt. Vos valete, et litteras
sperate meliores, si fortuna urbis nostrae secundis amara mutaverit. Vale. |
| |
|
EPIST.
XVI. SYMMACHUS NAUCELLIO. |
| |
| Fortasse
arguas diutinum silentium meum. Nolo applices hanc moram negligentiae.
Continuatio enim longi itineris stylo obstitit. Tandem
Formianum
littus accessimus, quod mihi esset acceptius, si una loci istius voluptate
frueremur. Sed quia hoc per annos et valetudinem tuam non licet; edoceri
saltem mutuis litteris peto, quantum corpusculo vigoris adjeceris. Inesse
enim tibi temperantiam caeteraque tuendae senectutis praesidia, non ambigo.
Vale. |
| |
|
EPIST.
LXIX. SYMMACHUS OLYBIO ET PROBINO. |
| |
| Commendastis
vetus judicium meum, qui eadem de littoris
Formiani
gratia et salubritate sentitis. Parce antehac orae illius bona transitus
vester degustaverat. Ea nunc pensius per moram cognita amari a vobis
usu longiore meruerunt. Fero aegre tanquam vestri cupiens, quod procul
degitis, et desiderio in vos meo indico patientiam. At si fors votis
effectum secundet; opto in illo sinu agitare vobiscum quod restat aetatis;
ut et locus mihi praestet valetudinem, et vos animi voluptatem. Valete. |
| |
|
EPIST.
XCIII. SYMMACHUS HELPIDIO. |
| |
| Formianum
littus accessimus. Hinc Puteolos mox petemus. Grave est enim sub auribus
judicis Baiarum appetentiam confiteri. Habes ordinem propositi mei. Ipse
memento promissi, quo te ob causas publicas peregrinationis meae fore
solatium spopondisti Vale. |
| |
|
EPIST.
XCVII. SYMMACHUS HELPIDIO. |
| |
| Maluerim
quidem tuum solamen adipisci, quia litteris secundus ad gratiam
locus est. Desiderio tui scriptorum compensatio satisfecit, maximeque
juvit animum, quod tecum bonam valetudinem rediisse in gratiam nuntiasti.
Ipse Formiis
adhuc residere constitui, ut mitigatis autumni aestibus ad suburbana
concedam. Neque enim temporis ratio patitur, ut communem patriam moestus
ingrediar. Vale. |
| |
|
EPIST.
XXXVI. SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. |
| |
| Cum ab
agente in rebus sacrae litterae mihi redderentur, quibus ad officium
praecelsi viri consulis evocamur; vidi alias aeque ad tuum nomen emissas,
quibus te honorificentia imperialis accivit. Consulis quoque scripta idem
agens exhibuit. Suadeo igitur mature iter instruas, cui non cohaerebit
Hispanus. Aliud quoque accessit, quod te possit hortari. Nam vir illustris
frater meus Neoterius, domini fratris mei admirator, ad eamdem causam
rogatus, solatia tibi et adjumenta praestabit. Nolo igitur ambigas, cum
scias auctoritate praecelsi viri electas amicorum esse personas, tibique
haec prima, post dubia fortunae, divini principis alloquia deferri. In
negotio autem tuo, quae per me agi volueras apud sanctum tribunum, non
invitus ingredior. Interea ad
Formianum
littus iter promove, et cum ad te delatae litterae fuerint, Romam citius
excurras. Vale. |
| |
|
EPIST.
LXXV. SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. |
| |
| Fuit animus
Fundos
praeterire, si vos
Formias
accessisse didicissem. Postquam aliter evenit, partiri iter placuit ad
minuendum laborem. Erit igitur in arbitrio Fortunae ratum facere, ut ad
quintum calendas Augustas
Formiana
sede recreemur. Haec est animi nostri destinatio; nunc in coelestium manu
est effectus optati. Vale. |
| |
|
EPIST.
LXXVII. SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. |
| |
| Anteveni
inquisitionem, cum vos sollicitos fore, quod essem morbo attentatus,
adverterem. Et quamvis ultro scripserim doloris mei adversa tenuari:
abolendae tamen sollicitudinis causa (quae apud amantes semper incredula
est) nunc quoque nuntio, si dictum nullus fortunae livor effascinet, in
concordiam mecum sanitatem redire. Sed nondum sensum meum penetrat
amoenitas littoralis. Nam ut ex longa maris jactatione stabilis gressus
sero reparatur: sic tempore opus est, ut tanti mali decessio locum faciat
voluptati. Ergo neque
Formianae
orae, neque aedificationis meae tantisper ullam capio dulcedinem. Sed haec,
ut spero, omnia cum bono valetudinis revertentur, moxque ad laetitiam
vestri animi stylo meo communicata pervenient. Vale. |
| |
|
EPIST.
XVIII. SYMMACHUS ATTALO. |
| |
| Proxime
de Formiano
sinu regressus in larem Coelium, domo jam diu te abesse comperi. Datum mox
negotium est Theophilo communi amico et nunc itineris mei socio, ut et ad
te in Tyburem agrum reditus mei nuntius pergeret, et salutationis verba
deferret. Hunc tu, ut es curiosus rerum mearum, quasi aliqua tibi in nos
decreto publico inquisitio esset tributa, versando palam facere coegisti,
quae foris gesseram. Nam hoc confessae sunt litterae tuae, quas idem vir
optimus Theophilus reportavit. Fuerit benignitatis tuae actuum meorum
fastigia et capita disquirere; utrum crebra vectatio campi ac maris
valetudinem meam juverit; an ullus agris nostris cultus, aedibus nitor,
pecori numerus accesserit; quid affluxerit edilium copiarum; utrum
consularem mensam succinxerit modus voluntarius; aut unquam
Formias
vicina urbe, longinquiore mutaverim. Etiamne explorare te fas fuit, quid
procul ab arbitris studiorum meorum cura contulerit in paginas? Utrumne me
operatum ceris, stantes plerumque oculi et palloris signa detexerint?
Exploratorem te stylus meus patitur. Doces amicos suspicionum vias, et si
dici potest, odore atque vestigiis scripta nostra venaris? Nunc ego scire
postulo, quid in Tyburtibus pomariis litterarum operis exerceas. Solum hoc
fama attulit; balneum tibi nuper exstructum, cui torris unus ad justi
caloris pabulum satisfacere narratur. Lectitasse autem te in multo otio
utriusque linguae auctores, ipse index fuisti. Ego tamen non quaero an
aliquid etiam scripseris. Animadverto enim te gloria conscientiae proprii
operis accensum, voluisse cognoscere, an ego quoque idem fecerim. Sed jam
omissis epistolis velim redeas: nisi forte tui balnei brevis sumptus
hortatur, ne deseras parcimoniae consuetudinem. Vale. |
| |
|
EPIST.
XXXI. SYMMACHUS ATTICO |
| |
| Retrahere
nos e Campaniae gremio Tyburtis agri laudibus studes. Est ille, ut
praedicas, in tuo rure densus cupressis, et fontium largus, et montano
situ frigidus. Essent haec mihi desideranda, si te mora uberiore
tenuissent. Nunc properato in urbem reditu, nescio quam mihi fastiditi
loci suspicionem dedisti. Habent enim saepe voluptates satietatem. Quod si
ita est, satisfactum
Formiis puto,
quibus renuntiaveras; cum tibi etiam praelata displiceant. Vale. |
| |
|
EPIST.
XXXVII. SYMMACHUS DECIO. |
| |
| Voluptati
mihi est, quod vales. Sed quod
Formiis
nostris Neapolitana ora praefertur, animadverto tui non esse judicii. In
gratiam quippe praesentium non sententiam, sed verba mutasti: nisi forte
rerum tuarum collatio facit, illud tibi esse jucundius, ubi fructus
uberior. Sed natura regionum suis meritis, non nostris quaestibus
aestimanda est. Et quid de hoc multa? Testabitur commoratio tua, an ibi
libentius otieris: cum in dubium non veniat, quod a me invitus abscesseris.
Vale. |
| |
|
EPIST.
LXIX. SYMMACHUS ALPIDIO. |
| |
| Tradiderunt
memoriae, qui res priscas locuti sunt, in judicium quemdam vocatum, quod
Aricia tenus precarium de amico cantherium mutuatus, ulterioris clivi
ardua praeterisset. Fuerit haec parcimonia, et diligentia pauperis saeculi,
ut praetervectus decretum locum, commisisse in amicitiam diceretur.
Assumpsi igitur, quod amor tuus ingerebat; tantumque absum a metu
succensionis tuae, ut sperem ultro bonam fiduciae meae gratiam. Necesse
est enim probes quod ipse fecisses. Sed quid haec tanquam purgata produco?
De Formiano
scribo integer
valetudinis; unde equorum copulam magis exercitam quam fatigatam remisi.
Mulos paulisper tenebo. Hanc enim dederas optionem: quam si repudiassem,
viderer libentius in usurpandis uti animo meo, quam in permissis tuo
cedere. Vale. |
| |
|
EPIST.
XXIII. SYMMACHUS MARCIANO. |
| |
| Deos
oro, ut quae mihi interim valetudo est, eadem tibi ac tuis suppetat.
Videor plene hoc anteloquio scribenda complexus, de tua sanitate votum
meum, de mea gaudium. Sed epistolas breves esse non pateris. Quae igitur
ὑπόθεσις erit paginae longioris? Ubi sim, quid egerim (nam praecipue
amicitia rerum talium curiosa est) si placet prosequar. Principium
voluptatum de
Formiano sinu
nascitur, quae civitas quondam Laestrygonum populo fertur habitata. Hos
ventri et gulae usque ad feritatis invidiam legimus obsecutos. Plusculos
in eo littore dies, sed deliciarum parcus exegi; tantam coeli salubritate
et aquarum frigore suadentibus moram. Affuerunt pignora mea; quorum
cupiens nostra urbe processeram. Nec fuit operae, mox ulterius iter
aggredi, cum praesto essent desiderati. Illorum dehinc arbitratu legi oram,
quae Formias
et Cumanum littus
interjacet. Nunc mutuis invitationibus aut in Baulos, aut in Nichomachi
Gaurana migramus. Amicorum subinde mihi affluentium largiter est. Non
vereor, ne me lascivire in tanta locorum amoenitate, et rerum copia putes.
Ubique vitam agimus consularem, et in Lucrino serii sumus. Nullus in
navibus canor, nulla in conviviis helluatio, nec frequentatio balnearum,
nec ulli juvenum procaces natatus. Scias nullum esse in luxuria crimen
locorum. Vale. |
| |
|
EPIST.
XXIX. SYMMACHUS VARO. |
| |
| Dum
provincialium mederis adversis, et salutarem laborantibus manum porrigis,
gravior Apulos casus incessit, a quibus ob inanem famam fecunditatis,
frumenta poscuntur, et detrahenda provinciae, et reip. usui non futura.
Quando enim in hiemem vergente anno poterunt maturari tantae fruges? Si
igitur tibi suppetit facultas itineris celeriter ad Campaniam promovendi,
scire me facito, ut te paulisper opperiar; aut si promissum major causa
mutabit, id ipsum notitiae meae protinus pande, ut Symmachus noster diu in
Formianis
littoribus otiatus, propere mecum ad studia revertatur. Vale. |
| |
|
EPIST.
LVIII. SYMMACHUS CAECILIANO. |
| |
| Intervenire
pro justis debitis non recuso. Malitiae est enim repudiare locum gratiae,
in his, quae ipsa postulati aequitas commendat.
Formianis
ad egestatis levamen certum ex Africa olei modum decrevit antiquitas.
Poscunt a te morem longa aetate servatum, cui debet adjicere celeritatem
praestantis humanitas. Vale. |
| |
|
EPIST.
XCVIII. SYMMACHUS . . . . . |
| |
| Sumpto
adventus mei nuntio, de quo non potuit apud te fama reticere, exspectavi
ut prior scriberes, vel quod est amabilius, ut ipse
Formias
commeares. Sed quia utrumque
vel dissimulatio tua, vel occupatio denegavit, in partes tuas libenter
ipse succedo, teque oro ut mihi aut excursum tuum praestare digneris, aut,
si obstat aliquid saltim litteraria salutatione respondeas. |
| |
|
EPIST.
IX. SYMMACHUS . . . . . |
| |
| Salute
praefata, quam litteris anteferre solemne est, ut seriem familiarium
scriptorum vota praeveniant, silere apud te nequeo,
Cajetanae Formae
tentamenta frigere; et nisi praesentia tua coeptis calcar admoverit,
vereor ne operi emoliendo aestiva opportunitas subtrahatur. Quid igitur
super hoc agendum sit in tuo jure constituo. Mihi satis est, in his quae
ad laudem tuam pertinent, partes amici monitoris implesse. Vale. |
| |
|
EPIST.
XIV. SYMMACHUS . . . . . |
| |
| Diligentia
tua et judiciali vigore delector. Sed inopia vel potius egestas ordinis
Forminiani,
etiam curationis impatiens est. Nam sicut affecta diuturno morbo
corpora, saeviorem medicinam ferre non possunt, ita curia numero et
paupertate tenuata, duritia immodicae emendationis exstinguitur. Libens
igitur parentis sume consilium, qui non defendit ordinis culpam, sed
correctionis modum postulat. Habenda est ratio vectigalium publicorum, et
lavacri aestivi instauratio cum reip. viribus conferenda, ut si quid
redundat expensis caeteris, in sumptum operis conferatur. Dandum quoque
est instaurationi largius tempus, ne quid deroget firmitati praecipitata
reparatio. Nihil ex hac mora tuae gloriae detrahitur. Ad praesentem enim
judicem veteris curiae culpa non pervenit. Possem plura connectere, sed
cum rerum omnium consideratio apud sapientiam tuam vigeat. parco
esse prolixior, una admonitione contentus, magnopere nobis esse curandum,
ut levamen potius ordinibus aliquot exhaustis tuus adventus apportet. |
|
|
|