Gloriam sanctitatis tuae nostra humilitas deprecatur ut secundum
apostolicae sedis quam cognouimus gubernari per tuam sanctitatem, hoc
curui precamur ut actus gestorum a beati Petri apostoli principatum usque
ad uestra tempora, quae gesta sunt in sedem tuam, nobis per ordinem pacis
enarrare digneris ; quatenus nostra humilitas sentire cognoscat, qui
meruit de episcoporum supradictae sanctae sedis martyrio coronari, uel qui
contra canones apostolorum excessisse cognoscitur. Ora pro nobis,
beatissimae papa.
Damasus episcopus urbis Romae Hieronimo presbitero.
Gaudet Ecclesia tuo fonte iam satiata et amplius sitit curiositas temporum
sacerdotalis ut quod dignum est cognoscatur et quod indignum respuatur.
Tamen quod gestum est, quod potuimus repperire, nostrae sedis studium ad
tuam caritatem gaudentes direximus. Ora pro nobis ad sanctam
Resurrectionem, frater et conpresbiter. Vale in Christo Deo domino nostro.
Data X kal. Iunias. Accepta VI kl. Oct. Missa de Roma Hierusolima.
I.
PETRVS
1 Beatus Petrus,
apostolus et princeps apostolorum, Antiochenus, filius Iohannis,
prouinciae Gallileae, uico Bethsaida, frater Andreae, primum sedit
cathedram episcopatus in Antiochia annos VII. Hic Petrus ingressus in urbe
Roma, Nerone Caesare, ibique sedit cathedram episcopatus ann. XXV m. II d.
III. Fuit autem temporibus Tiberii Cesaris et Gaii et Tiberii Claudi et
Neronis. 2 Hic scripsit duas epistulas, quae catholicae nominantur, et
euangelium Marci, quia Marcus auditor eius fuit et filius de baptismo ;
post, omnem quattuor euangeliorum fontem, quae ad interrogationem et
testimonio eius, hoc est Petri, firmatae sunt, dum alius grece, alius
hebraice, alius latine consonent, tamen eius testimonio sunt firmatae.
3 Hic ordinauit duos episcopos, Linum et Cletum, qui praesentaliter omne
ministerium sacerdotale in urbe Roma populo uel superuenientium exhiberent
; beatus autem Petrus ad orationem et praedicationem, populum erudiens,
uacabat. 4 Hic cum Simone mago multas disputationes habuit, tam ante
Neronem imperatorem quam ante populum ; ut quos beatus Petrus ad fidem
Christi adgregabat, ille per magias et deceptiones segregabat. Et cum
diutius altercarent, Simon diuino nutu interemptus est. 5 Hic beatum
Clementem episcopum consecrauit, eique cathedram uel ecclesiam omnem
disponendam commisit, dicens : « Sicut mihi gubernandi tradita est a
domino meo Iesu Christo potestas ligandi soluendique, ita et ego tibi
committo ut ordinans dispositores diuersarum causarum, per quos actus
ecclesiasticus profligetur, et tu minime in curis saeculi deditus
repperiaris ; sed solummodo ad orationem et praedicare populo uacare stude.
»
6 Post hanc dispositionem martyrio cum Paulo coronatur, post passionem
Domini anno XXXVIII. Qui sepultus est uia Aurelia, in templum Apollinis,
iuxta locum ubi crucifixus est, iuxta palatium Neronianum, in Vaticanum,
iuxta territurium Triumphalem, III kal. Iul. Hic fecit ordinationes per
mens. Decemb., episcopos III presbiteros X diaconos VII.
II.
LINVS
1 Linus, natione Italus,
regionis Tusciae, patre Herculano, sedit ann. XI m. III d. XII. Fuit autem
temporibus Neronis, a consulato Saturnini et Scipionis (56) usque ad
Capitone et Rufo consulibus (67). Martyrio coronatur. 2 Hic ex praecepto
beati Petri constituit ut mulier in ecclesia uelato capite introiret. Hic
fecit ordinationes II, episcopos XV, presbiteros XVIII. Qui sepultus est
iuxta corpus beati Petri, in Vaticano, sub die VIIII kal. Octubris.
III.
CLETVS
1 Cletus, natione
Romanus, de regione Vico Patricii, patre Aemiliano, sedit ann. XII m. I d.
XI. Fuit autem temporibus Vespasiani et Titi, a consulatu Vespasiano VII
et Domitiano V (77) usque ad Domitiano VIIII et Rufo consulibus (83).
Martyrio coronatur. 2 Hic ex praecepto beati Petri XXV presbiteros
ordinauit in urbe Roma. Qui etiam sepultus est iuxta corpus beati Petri,
in Vaticanum, VI kal. Mai. Et cessauit episcopatus dies XX.
IV.
CLEMENS
1 Clemens, natione
Romanus, de regione Celiomonte, ex patre Faustino, sedit ann. VIIII m. II
d. X. Fuit autem temporibus Galbae et Vespasiani, a consulatu Tragali et
Italici (68) usque ad Vespasiano VIIII et Tito (76). Hic dum multos libros
zelo fidei christianae religionis adscriberet, martyrio coronatur. 2 Hic
fecit VII regiones, diuidit notariis fidelibus ecclesiae, qui gestas
martyrum sollicite et curiose, unusquisque per regionem suam, diligenter
perquireret. 3 Hic fecit duas epistolas quae catholicae nominantur. Hic ex
praecepto beati Petri suscepit ecclesiae pontificatum gubernandi, sicut ei
fuerat a domino Iesu Christo cathedra tradita uel commissa ; tamen in
epistola quae ad Iacobum scripta est, qualiter ei a beato Petro commissa
est ecclesia repperies. Ideo propterea Linus et Cletus ante eum
conscribuntur, eo quod ab ipso principe apostolorum ad ministerium
sacerdotale exhibendum sunt episcopi ordinati. 4 Hic fecit ordinationes
duas per mens. Decemb., presbiteros X, diaconos II ; episcopos per diuersa
loca XV. Obiit martyr Traiano III. Qui etiam sepultus est in Grecias VIII
kal. Decemb. Et cessauit episcopatus dies XXI.
V.
ANACLETVS
1 Aneclitus, natione
Grecus, de Athenis, ex patre Antiocho, sedit ann. VIIII m. II d. X. Fuit
autem temporibus Domitiani, a consulatu Domitiano X et Sabino (84) usque
ad Domitiano XVII et Clemente consulibus (95). 2 Hic memoriam beati Petri
construxit et conposuit, dum presbiter factus fuisset a beato Petro, seu
alia loca ubi episcopi reconderentur sepulturae ; ubi tamen et ipse
sepultus est, iuxta corpus beati Petri, III id. Iulias. 3 Hic fecit
ordinationes II per mens. Decemb., presbiteros V, diaconos III ; episcopos
per diuersa loca numero VI. Et cessauit episcopatus dies XIII.
VI.
EVARISTVS
1 Euuaristus, natione
Grecus, ex patre Iudaeo nomine Iuda, de ciuitate Bethleem, sedit ann.
VIIII m. X d. II. Fuit autem temporibus Domitiani et Neruae Traiani, a
consulatu Valentis et Veteris (96) usque ad Gallo et Bradua consulibus
(108). Martyrio coronatur. 2 Hic titulos in urbe Roma diuidit presbiteris
et VII diaconos ordinauit qui custodirent episcopum praedicantem, propter
stilum ueritatis. 3 Hic fecit ordinationes III per mens. Decemb.,
presbiteros XVII, diaconos II ; episcopos per diuersa loca XV. Qui etiam
sepultus est iuxta corpus beati Petri, in Vaticanum, VI kal. Nouemb. Et
cessauit episcopatus dies XVIIII.
VII.
ALEXANDER
1 Alexander, natione
Romanus, ex patre Alexandro, de regione Caput tauri, sedit ann. X m. VII
d. II. Fuit autem temporibus Traiani, usque Heliano et Vetere (116). 2 Hic
passionem Domini miscuit in praedicatione sacerdotum, quando missae
celebrantur. Martyrio coronatur, et cum eo Euentius presbiter et Theodolus
diaconus. Hic constituit aquam sparsionis cum sale benedici in habitaculis
hominum. 3 Hic fecit ordinationes III per mens. Decemb., presbiteros VI,
diaconos II ; episcopos per diuersa loca numero V. Qui etiam sepultus est
uia Numentana, ubi decollatus est, ab urbe Roma non longe, miliario VII, V
nonas Mai. Et cessauit episcopatus dies XXXV.
VIII.
XYSTVS
1 Xystus, natione
Romanus, ex patre Pastore, de regione Via Lata, sedit ann. X m. II d. I.
Fuit autem temporibus Adriani, usque ad Vero et Anniculo (126). Martyrio
coronatur. 2 Hic constituit ut ministeria sacrata non tangerentur, nisi a
ministris. Hic constituit ut quicumque episcoporum euocatus fuisset ad
sedem apostolicam, rediens ad parrociam suam non susciperetur, nisi cum
litteras sedis apostolicae, salutationis plebi, quod est formatam. † 3 Hic
fecit ordinationes III per mens. Decemb., presbiteros XI, diaconos IIII ;
episcopos per diuersa loca numero IIII. Qui etiam sepultus est iuxta
corpus beati Petri, in Vaticanum, III non. April. Et cessauit episcopatus
menses II.
† Hic constituit ut intra actionem, sacerdos incipiens populo hymnum
decantare : « Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabahot », et cetera.
IX.
TELESPHORVS
1 Thelesphorus, natione
Grecus, ex anachorita, sedit ann. XI m. III d. XXI. Fuit autem temporibus
Antonini et Marci. 2 Hic constituit ut septem ebdomadas ante Pascha
ieiunium celebraretur, et natalem Domini noctu missas celebrarentur : nam
omni tempore, ante horae tertiae cursum nullus praesumeret missas
celebrare, qua hora Dominus noster ascendit crucem ; et ante sacrificium
hymnus diceretur angelicus, hoc est : « Gloria in excelsis Deo ». Martyrio
coronatur. 3 Qui uero sepultus est iuxta corpus beati Petri, in Vaticanum,
IIII non. Ianuar. Hic fecit ordinationes IIII per mens. Decemb.,
presbiteros XII, diaconos VIII ; episcopos per diuersa loca XIII. Et
cessauit episcopatus dies VII.
X.
YGINVS
1 Yginus, natione Grecus,
ex philosopho, de Athenis, cuius genealogia non inueni, sedit ann. IIII m.
III d. IIII. Fuit autem temporibus Veri et Marci, a consulatu Magni et
Camerini (138) usque ad Orfito et Prisco (149). 2 Hic clerum conposuit et
distribuit gradus. Hic fecit ordinationes III per mens. Decemb.,
presbiteros XV, diaconos V ; episcopos per diuersa loca VI. Qui etiam
sepultus est iuxta corpus beati Petri, in Vaticanum, III id. Ianuar. Et
cessauit episcopatus dies III.
XI.
PIVS
1 Pius, natione Italus,
ex patre Rufino, frater Pastoris, de ciuitate Aquilegia, sedit ann. XVIIII
m. IIII d. III. Fuit autem temporibus Antonini Pii, a consolatu Clari et
Seueri (146). 2 Sub huius episcopatum Hermis librum scripsit in quo
mandatum continet quod ei praecepit angelus Domini, cum uenit ad eum in
habitu pastoris ; et praecepit ei ut Paschae die dominico celebraretur. 3
Hic constituit hereticum uenientem ex Iudaeorum herese suscipi et
baptizari ; et constitutum de ecclesia fecit. † 5 Hic fecit ordinationes V
per mens. Decemb., presbiteros XVIIII, diaconos XXI ; episcopos per
diuersa loca numero XII. Qui etiam sepultus est iuxta corpus beati Petri,
in Vaticanum, V id. Iul. Et cessauit episcopatus dies XIIII.
† 4 Hic ex rogatu beate Praxedis dedicauit aecclesiam thermas Nouati, in
uico Patricii, in honore sororis sue sanctae Potentianae, ubi et multa
dona obtulit ; ubi sepius sacrificium Domino offerens ministrabat. Inmo et
fontem baptismi construi fecit, manus suas benedixit et consecrauit ; et
multos uenientes ad fidem baptizauit in nomine Trinitatis.
XII.
ANICETVS
1 Anicitus, natione
Syrus, ex patre Iohanne, de uico Humisa, sedit ann. XI m. IIII d. III.
Fuit autem temporibus Seueri et Marci, a consulatu Gallicani et Veteris
(150) usque ad Praesente et Rufino (153). 2 Hic constituit ut clerus comam
non nutriret, secundum praeceptum apostoli. Hic fecit ordinationes V per
mens. Decemb., presbiteros XVIIII, diaconos IIII ; episcopos per diuersa
loca numero VIIII. Qui etiam obiit martyr et sepultus est in cymiterio
Calisti XII kal. Mai. Et cessauit episcopatus dies XVII.
XIII.
SOTER
1 Soter, natione
Campanus, ex patre Concordio,
de ciuitate Fundis,
sedit ann. VIIII m. VI d. XXI. Fuit autem temporibus Seueri, a consulatu
Rustici et Aquilini (162) usque ad Cetego et Claro (170). 2 Hic constituit
ut nullus monachus pallam sacratam contingeret, nec incensum poneret in
sanctam ecclesiam. 3 Hic fecit ordinationes III per mens. Decemb.,
presbiteros XVIII, diaconos VIIII ; episcopos per diuersa loca numero XI.
Qui etiam sepultus est in cymiterio Calisti, uia Appia, X kal. Mai. Et
cessauit episcopatus dies XXI.
XIV.
ELEVTHERIVS
1 Eleuther, natione
Grecus, ex patre Habundio, de oppido Nicopoli, sedit ann. XV m. III d. II.
Fuit autem temporibus Antonini et Commodi, usque Paterno et Bradua (185).
2 Hic accepit epistula a Lucio, Brittanio rege, ut christianus efficeretur
per eius mandatum. Et hoc iterum firmauit, ut nulla esca a Christianis
repudiaretur, maxime fidelibus, quod Deus creauit, quae tamen rationalis
et humana est. 3 Hic fecit ordinationes III per mens. Decemb., presbiteros
XII, diaconos VIII ; episcopos per diuersa loca numero XV. Qui etiam
sepultus est iuxta corpus beati Petri, in Vaticano, VIIII kal. Iun. Et
cessauit episcopatus dies XV.
XV.
VICTOR
1 Victor, natione Afer,
ex patre Felice, sedit ann. X m. II d. X. Fuit autem temporibus Cesaris, a
consulatu Commodi II et Grauione (186) usque ad Laterano et Rufino (197).
2 Hic constituit ut sanctum Pascha die dominico celebraretur, sicut
Eleuther. Hic fecit sequentes cleros. Martyrio coronatur. Et constituit
ut, necessitate faciente, ut ubiubi inuentus fuisset, siue in flumine,
siue in mari, siue in fontibus, tantum christiano confessione credulitatis
clarificata, quicumque hominum ex gentile ueniens ut baptizaretur. 4 Hic
fecit ordinationes II per mens. Decemb., presbiteros IIII, diaconos VII ;
episcopos per diuersa loca XII. 3 Hic fecit constitutum ad interrogationem
sacerdotum de circulo Paschae [ut dominico Paschae], cum presbiteris et
episcopis factam conlationem et arcessito Theophilo, episcopo Alexandriae,
facta congregatione, ut a XIIII luna primi mensis usque ad XXI, diem
dominicum, custodiatur sanctum Pascha. Hic sepultus est iuxta corpus beati
Petri apostoli, in Vaticano, V kal. Aug. Et cessauit episcopatus dies XII.
XVI.
ZEPHYRINVS
1 Zepherinus, natione
Romanus, ex patre Habundio, sedit ann. VIII m. VII d. X. Fuit autem
temporibus Antonini et Seueri, a consulatu Saturnini et Gallicani (198)
usque Praesente et Stricato consulibus (217). 2 Hic constituit praesentia
omnibus clericis et laicis fidelibus, siue clericus, siue leuita, siue
sacerdos ordinaretur. Et fecit constitutum de ecclesia, et patenas uitreas
ante sacerdotes in ecclesia, et ministros supportantes, donec episcopus
missas celebraret, ante se sacerdotes adstantes, sic missae celebrarentur
; excepto quod ius episcopi interest tantum, clerus sustineret omnibus
praesentes ; ex ea consecratione de manu episcopi iam coronam consecratam
acciperet presbiter tradendam populo. 3 Hic fecit ordinationes IIII per
mens. Decemb., presbiteros XIIII, diaconos VII ; episcopos per diuersa
loca numero XIII. Qui etiam sepultus est in cymiterio suo, iuxta
cymiterium Calisti, uia Appia, VIII kal. Septemb. Et cessauit episcopatus
dies VI.
XVII.
CALLISTVS
1 Calistus, natione
Romanus, ex patre Domitio, de regione Vrberauennantium, sedit ann. VI m.
II d. X. Fuit autem temporibus Macrini et Theodoliobolli, a consulatu
Antonini (218) et Alexandri (222). Hic martyrio coronatur. 2 Hic
constituit ieiunium die sabbati ter in anno fieri, frumenti, uini et olei,
secundum prophetiam. Hic fecit basilicam trans Tiberim. 3 Hic fecit
ordinationes V per mens. Decemb., presbiteros XVI, diaconos IIII ;
episcopos per diuersa loca numero VIII. 4 Qui etiam sepultus est in
cymiterio Calepodi, uia Aurelia, miliario III, prid. id. Octob. Qui fecit
alium cymiterium uia Appia, ubi multi sacerdotes et martyres requiescunt,
qui appellatur usque in hodiernum diem cymiterium Calisti. Et cessauit
episcopatus dies XVI.
XVIII.
VRBANVS
1 Vrbanus, natione
Romanus, ex patre Pontiano, sedit ann. IIII m. X d. XII. 2 Hic fecit
ministeria sacrata omnia argentea et patenas argenteas XXV posuit. 3 Qui
etiam clare confessor temporibus Dioclitiani. Hic sua traditione multos
conuertit ad baptismum et credulitatem, etiam et Valerianum nobilissimum
uirum, sponsum sanctae Caeciliae, quos etiam usque ad martyrii palmam
perduxit ; et per eius monita multi martyrio coronati sunt. 4 Hic fecit
ordinationes V per mens. Decemb., presbiteros XVIIII, diaconos VII ;
episcopos per diuersa loca numero VIII. Qui etiam sepultus est in
cymiterio Praetextati, uia Appia, quem sepeliuit beatus Tiburtius, XIIII
kal. Iun. Et cessauit episcopatus dies XXX.
XVIIII.
PONTIANVS (230-235)
1 Pontianus, natione
Romanus, ex patre Calpurnio, sedit ann. VIIII m. V d. II. Martyrio
coronatur. Fuit autem temporibus Alexandri, a consulatu Pompeiani et
Peliniani (231). 2 Eodem tempore Pontianus episcopus et Yppolitus
presbiter exilio sunt deportati ab Alexandro in Sardinia insula Bucina,
Seuero et Quintiano consulibus (235). In eadem insula adflictus, maceratus
fustibus, defunctus est III kal. Nouemb. et in eius locum ordinatus est
Antheros XI kal. Decemb. 3 Hic fecit ordinationes II per mens. Decemb.,
presbiteros VI, diaconos V ; episcopos per diuersa loca numero VI. Quem
beatus Fabianus adduxit cum clero per nauem et sepeliuit in cymiterio
Calisti, uia Appia. Et cessauit episcopatus dies X.
XX.
ANTEROS (235-236)
1 Anteros, natione
Grecus, ex patre Romulo, sedit ann. XII m. I d. XII. Martyrio coronatur
temporibus Maximini et Africani conss. (236). 2 Hic gestas martyrum
diligenter a notariis exquisiuit et in ecclesia recondit, propter quodam
Maximino presbitero qui martyrio coronatus est. 3
Hic fecit unum episcopum
in ciuitate Fundis Campaniae per mens. Decemb.
Qui etiam sepultus est in
cymiterio Calisti, uia Appia, III non. Ianuar. Et cessauit episcopatum
dies XIII.
XXI.
FABIANVS (236-250)
1 Fabianus, natione
Romanus, ex patre Fabio, sedit ann. XIIII m. XI d. XI. Martyrio coronatur.
Fuit autem temporibus Maximi et Africani (236) usque ad Decio II et
Quadrato (250), et passus est XIIII kal. Febr. 2 Hic regiones diuidit
diaconibus et fecit VII subdiaconos qui VII notariis inminerent, ut gestas
martyrum in integro fideliter colligerent, et multas fabricas per
cymiteria fieri praecepit. 3 Et post passionem eius Moyses et Maximus
presbyteri et Nicostratus diaconus conprehensi sunt et in carcerem missi
sunt. 4 Eodem tempore superuenit Nouatus ex Africa et separauit de
ecclesia Nouatianum et quosdam confessores postquam Moyses in carcere
defunctus est, qui fuit ibi menses XI ; et sic multi Christiani fugierunt.
5 Hic fecit ordinationes V per mens. Decemb., presbiteros XXII, diaconos
VII ; episcopos per diuersa loca XI. Qui etiam sepultus est in cymiterio
Calisti, uia Appia, XIIII kal. Febr. Et cessauit episcopatus dies VII.
XXII.
CORNELIVS (251-253)
1 Cornelius, natione
Romanus, ex patre Castino, sedit ann. II m. II d. III. Martyrio coronatur.
2 Sub huius episcopatu Nouatus Nouatianum extra ecclesiam ordinauit et
Africa Nicostratum. Hoc factum, confessores qui se a Cornelio separauerunt
cum Maximo presbitero qui cum Moysen fuit, ad ecclesiam sunt reuersi et
facti sunt confessores fideles. 3 Post hoc Cornelius episcopus
Centumcellis pulsus est et ibidem scriptam epistolam de sua confirmatione
missam accepit a Cypriano, quam Cyprianus in carcerem scripsit, et de
Celerino lectore.
3 Hic temporibus suis, rogatus a quodam matrona Lucina, corpora
apostolorum beati Petri et Pauli de Catacumbas leuauit noctu : primum
quidem corpus beati Pauli accepto beata Lucina posuit in praedio suo, uia
Ostense, iuxta locum ubi decollatus est ; beati Petri accepit corpus
beatus Cornelius episcopus et posuit iuxta locum ubi crucifixus est, inter
corpora sanctorum episcoporum, in templum Apollinis, in monte Aureum, in
Vaticanum palatii Neronis, III kal. Iul.
5 Post hoc ambulauit noctu Centumcellis. Eodem tempore audiuit Decius eo
quod epistulam accepisset a beato Cypriano, Cartaginensi episcopo. Misit
Centumcellis et exhibuit beatum Cornelium episcopum, quem tamen iussit
praesentari sibi in Tellude, noctu, ante templum Palladis. Quem ita
adgreditur, dicens : « Sic definisti, ut nec deos consideres, nec
praecepta maiorum nec nostras minas timeas, ut contra rempublicam litteras
accipias et dirigas ? » Cornelius episcopus respondit, dicens : « Ego de
corona Domini litteras accepi, non contra rempublicam, sed magis animas
redimendas. » 6 Tunc Decius, iracundia plenus, iussit os beati Corneli cum
plumbatis caedi et praecepit duci eum ad templum Martis ut adoraret ; quod
si non fecerit, dicens capite truncari. Hoc autem factum est. Qui etiam
decollatus est in locum supradictum et martyr effectus est. Cuius corpus
noctu collegit beata Lucina et sepeliuit in crypta iuxta cymiterium
Calesti, uia Appia, in praedio suo, XVIII kal. Oct. 7 Et cessauit
episcopatus dies LXVI.
XXIII.
LVCIVS (253-254)
1 Lucius, natione
Romanus, ex patre Purfurio, sedit ann. III m. III d. III. Martyrio
coronatur. Fuit autem temporibus Galli et Volusiani (252) usque ad
Valeriano III et Gallicano (255). 2 Hic in exilio fuit ; postea nutu Dei
incolumis ad ecclesiam reuersus est. 3 Hic praecepit ut duo presbiteri et
tres diaconi in omni loco episcopum non desererent, propter testimonium
ecclesiasticum. Qui etiam a Valeriano capite truncatus est III non. Mart.
4 Hic potestatem dedit omni ecclesiae Stephano archidiacono suo, dum ad
passionem pergeret. 5 Hic fecit ordinationes II per mens. Decemb.,
presbiteros IIII, diaconos IIII ; episcopos per diuersa loca numero VII.
Qui etiam sepultus est in cymiterio Calisti, uia Appia, VIII kal. Sept. Et
cessauit episcopatus dies XXXV.
XXIIII.
STEPHANVS (254-257)
1 Stephanus, natione
Romanus, ex patre Iobio, sedit ann. VII m. V d. II. Martyrio coronatur.
Fuit autem temporibus Valeriani et Gallicani et Maximi usque ad Valeriano
III et Gallicano II (255). † 3 Hic constituit sacerdotes et leuitas ut
uestes sacratas in usu cottidiano non uti, nisi in ecclesia. 4 Hic fecit
ordinationes II per mens. Decemb., presbiteros VI, diaconos V ; episcopos
per diuersa loca numero III. Qui etiam sepultus est in cymiterio Calisti,
uia Appia, IIII non. Aug. Et cessauit episcopatus dies XXII.
† 2 Suis temporibus exilio est deportatus, postea nutu Dei reuersus est ad
ecclesiam incolomis. Et post dies XXXIIII tentus a Maximiano missus est in
carcerem cum nouem presbiteris et II episcopis, Honorium et Castum, et III
diac., Xistum, Dionisium et Gaium. Ibidem in carcerem ad arcum Stellae
fecit synodo et omnia uasa aecclesiae archidiacono suo Xysto in potestatem
dedit uel arcam pecuniae ; et post dies VI exiens sub custodia ipse sig
capite truncatus est.
XXV.
XYSTUS (257-258)
1 Xystus, natione Grecus,
ex philosopho, sedit ann. I m. X d. XXIII. Martyrio coronatur. Fuit autem
temporibus Valeriani et Decii, quo tempore fuit maxima persecutio. 2 Eodem
tempore hic conprehensus a Valeriano et ductus ut sacrificaret demoniis.
Qui contempsit praecepta Valeriani ; capite truncatus est, et cum eo alii
sex diaconi, Felicissimus et Agapitus, Ianuarius, Magnus, Vincentius et
Stephanus, sub die VIII id. Aug. Et presbiteri praefuerunt a consulatu
Maximo et Grauione secundo (255) usque Tusco et Basso (258), a consulatu
Tusci et Bassi usque XIII kal. Aug., quo tempore seuissima persecutio
urguebatur sub Decio. 3 Et post passionem beati Xysti, post tertia die,
passus est beatus Laurentius eius archidiaconus IIII id. Aug. et
subdiaconus Claudius et Seuerus presbiter et Crescentius lector et Romanus
ostiarius. 4 Hic fecit ordinationes II per mens. Decemb., presbiteros IIII,
diaconos VII ; episcopos per diuersa loca II. Qui uero sepultus est in
cymiterio Calisti, uia Appia ; nam VI diacones supradicti sepulti sunt in
cymiterio Praetextati, uia Appia ; supradictus autem beatus Laurentius in
cymiterio Cyriaces, in agrum Veranum, in crypta, cum aliis martyribus. Et
cessauit episcopatus dies XXXV.
XXVI.
DIONYSIVS (259-268)
1 Dionisius, ex monacho,
cuius generationem non potuimus repperire, sedit ann. VI m. II d. IIII.
Fuit autem temporibus Gallieni, ex die XI kal. Aug. Emiliano et Basso
consulibus (259) usque in die VII kal. Ianuar., a consulatu Claudii et
Paterni (269). 2 Hic presbiteris ecclesias dedit et cymiteria et parrocias
diocesis constituit. 3 Hic fecit ordinationes II per mens. Decemb.,
presbiteros XII, diaconos VI ; episcopos VII per diuersa loca numero VIII.
Qui etiam sepultus est in cymiterio Calisti, uia Appia, VI kal. Ianuar. Et
cessauit episcopatus dies V.
XXVII.
FELIX (269-274)
1 Felix, natione Romanus,
ex patre Constantio, sedit ann. IIII m. III d. XXV. Martyrio coronatur.
Fuit autem temporibus Claudii et Aureliani, a consulatu Claudii et Paterni
(269) usque ad consulatu Aureliani et Capitulini (274). 2 Hic constituit
supra memorias martyrum missas celebrare. Hic fecit ordinationes II per
mens. Decemb., presbiteros VIIII, diaconos V ; episcopos per diuersa loca
numero V. 3 Hic fecit basilicam in uia Aurelia, ubi et sepultus est, III
kal. Iunias, miliario ab urbe Roma II. Et cessauit episcopatus dies V.
XXVIII.
EVTYCHIANVS (275-283)
1 Eutycianus, natione
Tuscus, ex patre Marino, sedit ann. I m. I d. I. Fuit autem temporibus
Aureliani, a consulatu Aureliano III et Marcellino (275) usque in die idus
Decemb. Caro II et Carino cons. (283). Hic constituit ut fruges super
altare tantum fabae et uuae benedici. 2 Hic temporibus suis per diuersa
loca CCCXLII martyres manus suas sepeliuit. Qui et constituit ut quicumque
de fidelium martyrem sepeliret, sine dalmaticam aut colobium purpuratum
nulla ratione sepeliret, quod tamen usque ad notitiam sibi deuulgaretur. 3
Hic fecit ordinationes V per mens. Decemb., presbiteros XIIII, diaconos V
; episcopos per diuersa loca numero VIIII. Et martyrio coronatur. Qui
etiam sepultus est in cymiterio Calisti, uia Appia, VIII kal. Aug. Et
cessauit episcopatus dies VIII.
XXVIIII.
GAIVS (283-296)
1 Gaius, natione
Dalmata, ex genere Diocletiani imperatoris, ex patre Gaio, sedit ann. XI
m. IIII d. XII. Fuit autem temporibus Carini, a die XVI kal. Ian., a
consulatu Caro II et Carino (283), usque in die X kal. Mai., Diocletiano
IIII et Constantio II (296). 2 Hic constituit ut ordines omnes in ecclesia
sic ascenderetur : si quis episcopus mereretur, ut esset ostiarius, lector,
exorcista, sequens, subdiaconus, diaconus, presbiter, et exinde episcopus
ordinaretur. 3 Hic regiones diuidit diaconibus. Hic fugiens persecutionem
Diocletiani in criptis habitando, martyrio coronatur post annos VIII. 4
Hic fecit ordinationes IIII per mens. Decemb., presbiteros XXV, diaconos
VIII ; episcopos per diuersa loca V. [Qui post annos XI, cum Gauinio
fratre suo, propter filiam Gauini presbiteri, nomine Susanna, martyrio
coronatur.] Qui uero sepultus est in cymiterio Calisti, uia Appia, X kal.
Mai. Et cessauit episcopatus dies XI.
XXX.
MARCELLINVS (296-304)
1 Marcellinus, natione
Romanus, ex patre Proiecto, sedit ann. VIIII m. IIII dies XVI. Fuit autem
temporibus Diocletiani et Maximiani, ex die kal. Iul. a consulatu
Diocletiani VI et Constantio II (296) usque Diocletiano VIIII et Maximiano
VIII (304), 2 quo tempore fuit persecutio magna, ut intra XXX dies XVII
milia hominum promiscui sexus per diuersas prouincias martyrio
coronarentur christiani. De qua re et ipse Marcellinus ad sacrificium
ductus est ut turificaret, quod et fecit. 3 Et post paucos dies,
paenitentiam ductus, ab eodem Diocletiano pro fide Christi cum Claudio et
Cyrino et Antonino capite sunt truncati et martyrio coronantur. 4 Et post
hoc factum iacuerunt corpora sancta in platea ad exemplum christianorum
dies XXV ex iussu Diocletiani. Et exinde Marcellus presbiter collegit
noctu corpora cum presbyteris et diaconibus cum hymnis et sepeliuit in uia
Salaria, in cymiterio Priscillae, in cubiculum qui patet usque in
hodiernum diem, quod ipse praeceperat paenitens dum traheretur ad
occisionem, in crypta iuxta corpus sancti Criscentionis, VII kal. Mai. Hic
fecit ordinationes II per mens. Decemb., presbiteros IIII, diaconos II ;
episcopos per diuersa loca V. Ab eodem die cessauit episcopatus ann. VII
m. VI d. XXV, persequente Diocletiano christianos.
XXXI.
MARCELLVS (308-309)
1 Marcellus, natione
Romanus, ex patre Benedicto, de regione Via Lata, sedit ann. V m. VII d.
XXI. Fuit autem temporibus Maxenti, a consulatu Maxentio IIII et Maximo
usque post consulatum. 2 Hic fecit cymiterium Nouellae, uia Salaria, et
XXV titulos in urbe Roma constituit, quasi diocesis, propter baptismum et
paenitentiam multorum qui conuertebantur ex paganis et propter sepulturas
martyrum. Hic ordinauit XXV presbiteros in urbe Roma et II diaconos per
mens. Decemb. ; episcopos per loca XXI.
3 Hic coartatus et tentus eo quod ecclesiam ordinaret et conprehensus a
Maxentio ut negaret se esse episcopum et sacrificiis humiliari daemoniorum.
Quo semper contemnens, deridens dicta et praecepta Maxenti, damnatus est
in catabulum. Qui dum multis diebus seruiret in catabulum, orationibus et
ieiuniis Domino deseruiens non cessabat. 4 Mense autem nono noctu uenerunt
clerus eius omnis et eruerunt eum noctu de catabulo. Matrona quaedam,
nomine Lucina, uidua, quae fecerat cum uiro suo Marco annos XV et in
uiduitate sua habuit annos XVIIII, suscepit beatum uirum ; quae domum suam
nomine beati Marcelli titulum dedicauit, ubi die noctuque hymnis et
orationibus domino Iesu Christo confitebatur. 5 Hoc audito Maxentius misit
et tenuit iterum beatum Marcellum et iussit ut in eadem ecclesia plancas
externi et ibidem animalia catabuli congregata starent et ipsis beatus
Marcellus deseruiret. Qui tamen in seruitio animalium nudus amicto cilicio
defunctus est. Cuius corpus collegit beata Lucina et sepeliuit in
cymiterio Priscillae, uia Salaria, XVII kal. Febr. 6 Et cessauit
episcopatus dies XX. Lucina uero scriptione damnata est.
XXXII.
EVSEBIVS (309 uel 310)
1 Eusebius, natione
Grecus, ex medico, sedit ann. VI m. I d. III. Fuit autem temporibus
Constantis. 2 Sub huius temporibus inuenta est crux domini nostri Iesu
Christi V non. Mai., et baptizatus est Iudas qui et Cyriacus. Hic
hereticos inuenit in urbe Roma, quos ad manum inpositionis reconciliauit.
3 Hic fecit ordinationem I per mens. Decemb., presbiteros XIII, diaconos
III ; episcopos per diuersa loca numero XIIII. Qui etiam sepultus est in
cymiterio Calisti, uia Appia, VI non. Octob. Et cessauit episcopatus dies
VII.
XXXIII.
MILTIADES (311-314)
1 Miltiades, natione
Afer, sedit ann. IIII m. VII d. VIII, ex die non. Iul., a consulatu
Maxentio VIIII usque ad Maximo II, qui fuit mense Septembri Volusiano et
Rufino consulibus. 2 Hic constituit nulla ratione dominico aut quinta
feria ieiunium quis de fidelibus agere, quia eos dies pagani quasi sacrum
ieiunium celebrabant. Et Manichei inuenti sunt in Vrbe. Ab eodem die fecit
ut oblationes consecratas per ecclesias ex consecratu episcopi
dirigerentur, quod declaratur fermentum. 3 Hic fecit ordinationem I per
mens. Decemb., presbiteros VII, diaconos V ; episcopos per diuersa loca
numero XI. Hic sepultus est in cymiterio Calisti, uia Appia, IIII id.
Decemb. Et cessauit episcopatus dies XVI.
XXXIIII.
SILVESTER (314-335)
1 Siluester, natione
Romanus, ex patre Rufino, sedit ann. XXIII m. X d. XI. Fuit autem
temporibus Constantini et Volusiani, ex die kal. Feb. usque in die kal.
Ian. Constantio et Volusiano consulibus. 2 Hic exilio fuit in monte
Seracten et postmodum rediens cum gloria baptizauit Constantinum Augustum,
quem curauit Dominus a lepra, cuius persecutionem primo fugiens exilio
fuisse cognoscitur.
3 Hic fecit in urbe Roma ecclesiam in praedium cuiusdam presbiteri sui,
qui cognominabatur Equitius, quem titulum Romanum constituit, iuxta termas
Domitianas, qui usque in hodiernum diem appellatur titulus Equitii, ubi et
haec dona constituit :
patenam argenteam, pensantem libras XX, ex dono Augusti Constantini.
Donauit autem :
scyphos argenteos II, pens. sing. libras denas ; calicem aureum, pens. lib.
II ; calices ministeriales V, pensantes singulos libras binas ; amas
argenteas II, pens. sing. lib. denas ; patenam argenteam auroclusam
chrismalem, pens. lib. V ; fara coronata X, pens. sing. lib. octenas ;
fara aerea XX, pens. sing. lib. denas ; cantara cerostata XII, aerea, pens.
sing. lib. trecenas ; fundum Valerianum, territurio Sabinense, qui
praestat sol. LXXX ; fundum Statianum, territurio Sabinense, qui praest.
sol. LV ; fundum Duas casas, territurio Sabinense, qui praest. sol. XL ;
fundum Percilianum, territurio Sabinense, qui praest. sol. XX ; fundum
Corbianum, territurio Corano, qui praest. sol. LX ; domum in urbe cum
balneum, in Sicinini regione, qui praest. sol. LXXXV ; hortum intra urbem
Romam, in regione Ad duo amantes, praest. sol. XV ; domum in regione
Orfea, intra urbe, qui praest. sol. LVIII et tremissium.
4 Hic fecit constitutum de omni ecclesia. Etiam huius temporibus factum
concilium cum eius praeceptum in Nicea Bithiniae ; et congregati sunt
CCCXVIII episcopi catholici, qui exposuerunt fidem integram, catholicam,
inmaculatam, et damnauerunt Arrium et Fotinum et Sabellium uel sequaces
eorum. 5 Et in urbe Roma congregauit ipse cum consilio Augusti CCLXVII et
damnauit iterum et Calistum et Arrium et Fotinum et Sabellium ; 6 et
constituit ut presbiter arrianum resipiscentem non susciperet, nisi
episcopus loci designati, et chrisma ab episcopo confici, et priuilegium
episcopis ut baptizatum consignet propter hereticam suasionem. Hic et hoc
constituit ut baptizatum liniret presbiter chrisma leuatum de aqua,
propter occasionem transitus mortis. Hic constituit ut nullus laicus
crimen clerico audeat inferre. 7 Hic constituit ut diaconi dalmaticas in
ecclesia uterentur et pallea linostima leua eorum tegerentur. Hic
constituit ut nullus clericus propter causam quamlibet in curia introiret
nec ante iudicem cinctum causam dicere nisi in ecclesia. Hic constituit ut
sacrificium altaris non in siricum neque in pannum tinctum celebraretur,
nisi tantum in lineum terrenum terrenum procreatum, sicut corpus domini
nostri Iesu Christi in sindonem lineam mundam sepultus est : sic missas
caelebrarentur. 8 Hic constituit ut si quis desideraret in ecclesia
militare aut proficere, ut esset lector annos XXX, exorcista dies XXX,
acolitus annos V, subdiaconus annos V, custus martyrum annos V, diaconus
annos VII, presbiter III, probatus ex omni parte, etiam et a foris qui
sunt, testimonium habere bonum, unius uxoris uirum, uxorem a sacerdote
benedictam, et sic ad ordinem episcopatus accedere ; nullum maiorem uel
prioris locum inuadere, nisi ordinem temporum cum pudore cognoscere,
omnium clericorum uotiua gratia, nullum omnino clericum contradicentem.
Hic ordines presbyterorum et diaconorum fecit VI per mens. Decemb.,
presbyteros XLII, diac. XXVII, diuersis temporibus in urbe Roma ;
episcopos per diuersa loca num. LXV.
9 Huius temporibus fecit Constantinus Augustus basilicas istas quas et
ornauit :
Basilicam Constantinianam, ubi posuit ista dona :
fastidium argenteum battutilem, qui habet in fronte Saluatorem sedentem in
sella, in pedibus V, pens. lib. CXX, et XII apostolos qui pens. sing. in
quinos pedibus libras nonagenas, cum coronas argento purissimo ; 10 item a
tergo respiciens in absida, Saluatorem sedentem in throno, in pedibus V,
ex argento purissimo, pens. lib. CXL, et angelos IIII ex argento, qui pens.
sing. in pedibus V lib. CV, cum gemmis alabandenis in oculos, tenentes
astas ; fastidium ipsum pens. lib. ĪĪ XXV, ex argento dolaticio.
camaram ex auro purissimo et farum ex auro purissimo qui pendit sub
fastidium cum delfinos L ex auro purissimo, pens. lib. L, cum catenas qui
pens. lib. XXV ;
coronas IIII ex auro purissimo cum delfinos XX, pens. sing. lib. XV ;
cameram basilicae ex auro trimita in longum et in latum lib. D ; altaria
VII ex argento purissimo, pens. sing. lib. CC ; patenas aureas VII, pens.
sing. lib. XXX ; patenas argenteas XVI, pens. sing. lib. XXX ; scyphos
auro purissimo VII, pens. sing, lib. X ; scyphum singularem ex metallo
coralli, ornatum ex undique gemmis prasinis et yaquintis, auro interclusum,
qui pens. ex omni parte lib. XX et uncias III ; scyphos argenteos XX, pens.
sing. lib. XV ; amas ex auro purissimo II, pens. sing. lib. L, portantes
sing. medemnos III ; amas argenteas XX, pens. sing. lib. X, portantes
sing. medemnos singulos ; calices minores aureos purissimos XL, pens.
sing. lib. singulas ; calices minores ministeriales L, pens. sing. lib. II.
11 Ornamentum in basilica :
farum cantharum ex auro purissimo, ante altare, in quo ardet oleus
nardinus pisticus, cum delfinos LXXX, pens. lib. XXX ; farum cantharum
argenteum cum delfinos XX, qui pens. lib. L, ubi ardet oleus nardinus
pisticus ; fara canthara argentea in gremio basilicae XLV, pens. sing. lib.
XXX, ubi ardet oleus suprascriptus ; parte dextera basilicae, fara
argentea XL, pens. sing. lib. XX ; fara cantara in leua basilicae argentea
XXV, pens. sing. lib. XX ; cantara cirostata in gremio basilicae argentea
L, pens. sing. lib. XX ; metretas III ex argento purissimo, pens. sing.
lib. CCC, portantes medemnos X ; candelabra auricalca VII, ante altaria,
qui sunt in pedibus X, cum ornatu ex argento interclusum sigillis
prophetarum, pens. sing. lib. CCC ;
12 quibus constituit in seruitio luminum :
massa Gargiliana, territurio Suessano, praest. sol. CCCC ; massa Bauronica,
territurio Suessano, praest. sol. CCCLX ; massa Auriana, territurio
Laurentino, praest. sol. D ; massa Vrbana, territurio Antiano, praest.
sol. CCXL ; massa Sentiliana, territurio Ardeatino, praest. sol. CCXL ;
massa Castis, territurio Catenense, praet. sol. mille ; massa Trapeas,
territurio Catinense, praest. sol. Ī DCL ; thymiamateria II ex auro
purissimo, pens. lib. XXX ; donum aromaticum ante altaria, annis singulis
lib. CL.
13 Fontem sanctum, ubi baptizatus est Augustus Constantinus, ex lapide
porfyretico et ex omni parte coopertum intrinsecus et foris et desuper et
quantum aquam continet ex argento purissimo lib. ĪĪĪ VIII. In medio fontis
columna porfyritica qui portat fiala aurea ubi candela est, pens. auro
purissimo lib. LII, ubi ardet in diebus paschae balsamum lib. CC, nixum
uero ex stippa amianti. In labio fontis baptisterii agnum aureum fundentem
aquam, pens. lib. XXX ; ad dexteram agni, Saluatorem ex argento purissimo,
in pedibus V, pens. lib. CLXX ; in leua agni, beatum Iohannem Baptistam ex
argento, in pedibus V, tenentem titulum scriptum qui hoc habet : ECCE
AGNVS DEI, ECCE QVI TOLLIT PECCATA MVNDI, pens. lib. CXXV ; ceruos
argenteos VII fundentes aquam, pens. sing. lib. LXXX ; tymiamaterium ex
auro purissimo cum gemmis prasinis XLVIIII, pens. lib. XV.
14 Donum sancto fonti :
massa Festi, praepositi sacri cubiculi, quem donauit Augustus Constantinus,
territurio Penestrino, praest. sol. CCC ; massa Gaba, territurio Gabinense,
praest. sol. CCII ; massa Pictas, territurio supradicto, praest. sol. CCV
; massa Statiliana, territurio Corano, praest. sol. CCC ; massa intra
Sicilia Taurana, territurio Paramnense, praest. sol. D ; intra urbe Roma
domos uel horrea, praest. sol. ĪĪ CCC ; fundum Bassi, praest. sol. CXX ;
massa Laninas, territurio Cartiolano, praest. sol. CC ; fundum Caculas,
territurio Nomentano, praest. sol. L ; massa Statiana, territurio
Sabinense, praest. sol. CCCL ; massa Murinas, territurio Appiano Albanense,
praest. sol. CCC ; massa Virginis, territurio Corano, praest. sol. CC ;
15 transmarina :
intra partes Africae :
massa Iuncis, territurio Mucario, praest. sol. DCCC ; massa Capsis,
territurio Capsitano, praest. sol. DC ; massa Varia Sardana, territurio
Mimnense, praest. sol. D ; massa Camaras, territurio Cryptalupi, praest.
sol. CCCCV ; massa Numas, territurio Numidiae, praest. sol. DCL ; massa
Sulphorata, territurio Numidiae, praest. sol. DCCXX ; massa Walzari
oliaria, territurio Numidiae, praest. sol. DCCCX ;
in Grecias :
massa Cefalina, praest. sol. D ;
in Mengaulum :
massa Amazon, praest. sol. CCXXII.
16 Eodem tempore Augustus Constantinus fecit basilicam beato Petro
apostolo in templum Apollinis, cuius loculum cum corpus sancti Petri ita
recondit : ipsum loculum undique ex aere cypro conclusit, quod est
inmobile : ad caput, pedes V ; ad pedes, pedes V ; ad latus dextrum, pedes
V ; ad latus sinistrum, pedes V ; subter, pedes V ; supra, pedes V ; sic
inclusit corpus beati Petri apostoli et recondit. Et exornauit supra
columnis purphyreticis et alias columnas uitineas, quas de Grecias
perduxit.
17 Fecit autem et cameram basilicae ex trimma auri fulgentem et super
corpus beati Petri, supra aera quod conclusit, fecit crucem ex auro
purissimo, pens. lib. CL, in mensurae locus, ubi scriptum est hoc :
CONSTANTINVS AVGVSTVS ET HELENA AVGVSTA HANC DOMVM REGALEM SIMILI FVLGORE
CORVSCANS AVLA CIRCVMDAT, scriptum ex litteris nigellis in cruce ipsa.
18 Fecit autem candelabra aurocalca in pedibus X, numero IIII, argento
conclusa cum sigillis argenteis actus Apostolorum, pens. sing. lib. CCC ;
calices aureos III cum gemmis prasinis et yacintis, singuli qui habent
gemmas XLV, pens. sing. lib. XII ; metretas argenteas II, pens. lib. CC ;
calices argenteos XX, pens. sing. lib. X ; amas aureas II, pens. sing. lib.
X ; amas argenteas V, pens. sing. lib. XX ; patenam auream cum turrem, ex
auro purissimo cum columbam, ornatam gemmis prasinis et yachintis qui sunt
numero margaritis CCXV, pens. lib. XXX ; patenas argenteas V, pens. sing.
lib. XV ; coronam auream ante corpus, qui est farus cantarus, cum delfinos
L, qui pens. lib. XXXV ; fara argentea in gremio basilicae XXXII cum
delfinos, pens. sing. lib. X ; ad dexteram basilicae, fara argentea XXX,
pens. sing. lib. VIII ; ipsum altarem ex argento auroclusum cum gemmis
prasinis et yaquintis et albis ornatum ex undique, numero gemmarum CCCC,
pens. lib. CCCL ; tymiamaterium ex auro purissimo cum gemmis ex undique
ornatum numero LX, pens. lib. XV.
19 Item in reditum, donum quod obtulit Constantinus Augustus beato Petro
apostolo per diocesem Orientis :
in ciuitate Antiochia :
domus Datiani, praest. sol. CCXL ; domuncula in Caene, praest. sol. XX et
tremissium ; cellae in Afrodisia, praest. sol. XX ; balneum in Cerateas,
praest. sol. XLII ; pistrinum ubi supra, praest. sol. XXIII ; propina ubi
supra, praest. sol. X ; hortum Maronis, praest. sol. X ; hortum ubi supra,
praest. sol. XI ;
21 Eodem tempore fecit Augustus Constantinus basilicam beato Paulo
apostolo ex suggestione Siluestri episcopi, cuius corpus ita recondit in
aere et conclusit sicut beati Petri, cui basilicae hoc donum obtulit :
sub Tarso Ciliciae :
insulam Gordianon, praest. sol. DCCC.
Omnia enim uasa sacrata aurea uel argentea aut aerea ita posuit sicut in
basilica beati Petri apostoli, ita et beati Pauli apostoli ordinauit. Sed
et crucem auream super locum beati Pauli apostoli posuit, pens. lib. CL.
22 Eodem tempore fecit Constantinus Augustus basilicam in palatio
Sessoriano, ubi etiam de ligno sanctae Crucis domini nostri Iesu Christi
in auro et gemmis conclusit, ubi et nomen ecclesiae dedicauit, quae
cognominatur usque in hodiernum diem Hierusalem ; in quo loco hoc
constituit donum :
candelabra ante lignum sanctum quae lucent ex argento IIII, secundum
numerum IIII euangeliorum, pens. sing. lib. LXXX ; fara canthara argentea
L, pens. sing. lib. XV ; scyphum ex auro, pens. lib. X ; calices aureos
ministeriales V, pens. sing. lib. singulas ; scyphos argenteos III, pens.
sing. lib. VIII ; calices ministeriales argenteos X, pens. sing. lib. II ;
patenam auream, pens. lib. X ; patenam argenteam auroclusam cum gemmis,
pens. lib. L ; altare argenteum, pens. lib. CCL ; amas argenteas III, pens.
sing. lib. XX ; et omnia agrorum iuxta ipsum palatium ecclesiae dono dedit
; item possessio Sponsas, uia Lauicana, praest. sol. CCLXIII ; sub
ciuitate Laurentum, possessio Fatras, praest. sol. CXX ; sub ciuitate
Nepesina, possessio Anglesis, praest. sol. CL ; sub ciuitate suprascripta,
possessio Terega, quae praest. sol. CLX ; sub ciuitate Falisca, possessio
Nymphas, praest. sol. CXV ; item sub ciuitate Falisca possessio Herculi,
quod donauit Augusto et Augustus obtulit ecclesiae Hierusalem, praest.
sol. CXL ; sub ciuitate Tuder, possessio Angulas, praest. sol. CLIII.
23 Eodem tempore fecit basilicam sanctae martyris Agnae ex rogatu filiae
suae et baptisterium in eodem loco, ubi et baptizata est soror eius
Constantia cum filia Augusti a Siluestrio episcopo, ubi et constituit
donum hoc :
patenam ex auro purissimo, pens. lib. XX ; calicem aureum, pens. lib. X ;
coronam farum cantharum ex auro purissimo cum delfinos XXX, pens. lib. XV
; patenas argenteas II, pens. sing. lib. XX ; calices argenteos V, pens.
sing. lib. X ; fara cantara argentea XXX, pens. sing. lib. VIII ; fara
cantara aurocalca XL ; cerostata aurocalca argentoclusa sigillata XL ;
lucerna aurea nixorum XII super fontem, pens. lib. XV ;
et donum in reditum :
circa ciuitatem Figlinas omnem agrum, praest. sol. CLX ; uia Salaria sub
parietinas usque omnem agrum sanctae Agnen, praest. sol. CV ; agrum Muci,
praest. sol. LXXX ; possessio Vicum Pisonis, praest. sol. CCL ; agrum
Casulas, praest. sol. C.
24 Eodem tempore fecit basilicam beato Laurentio martyri uia Tiburtina in
agrum Veranum supra arenario cryptae et usque ad corpus sancti Laurenti
martyris fecit grados ascensionis et descensionis. In quo loco construxit
absidam et exornauit marmoribus purphyreticis et desuper loci conclusit de
argento et cancellos de argento purissimo ornauit, qui pens. lib. Ī ; et
ante ipsum locum in crypta posuit :
lucernam ex auro purissimo nixorum X, pens. lib. XX ; coronam ex argento
purissimo cum delfinos L, pens. lib. XXX ; candelabra aerea II in pedibus
denos, pens. sing. lib. CC ; ante corpus beati Laurenti martyris
argentoclusas sigillis passionem ipsius cum lucernas binixes argenteas,
pens. sing. lib. XV.
Donum quod obtulit :
patenam auream, pens. lib. XX ; patenas argenteas II, pens. lib. XXX ;
sciphum ex auro purissimo, pens. lib. XV ; sciphos argenteos II, pens.
sing. lib. X ; calices argenteos ministeriales X, pens. sing. lib. II ;
amas argenteas II, pens. sing. lib. X ; fara argentea XXX, pens. sing. lib.
XX ; metreta ex argento, pens. lib. CL, portante medemnos II ;
25 in eodem loco :
possessio cuiusdam Cyriacae religiosae feminae quod fiscus occupauerat
tempore persecutionis, Veranum fundum, praest. sol. CLX ; possessio Aqua
Tutia ad latus, praest. sol. CLIII ; possessio Augusti, territurio
Sabinense, praest. nomini Christianorum sol. CXX ; possessio Sulfuratarum,
praest. sol. LXVI ; possessio Micinas Augusti, praest. sol. CX ; possessio
Termulas, praest. sol. LX ; possessio Aranas, praest. sol. LXX ; possessio
Septimiti, praest. sol. CXXX.
26 Eisdem temporibus fecit Augustus Constantinus basilicam beatis
martyribus Marcellino presbitero et Petro exorcistae in territurio inter
duos lauros et mysileum ubi mater ipsius sepulta est Helena Augusta, uia
Lauicana, miliario III. In quo loco et pro amorem matris suae et
ueneratione sanctorum posuit dona uoti sui :
patenam auream purissimam, pens. lib. XXXV ; candelabra argentea auroclusa
in pedibus XII IIII, pens. sing. lib. CC ; coronam auream quae est farus
cantharus cum delfinos CXX, pens. lib. XXX ; calices aureos III, pens.
sing. lib. X, cum gemmis prasinis et yacintis ; amas aureas II, pens. sing,
lib. LX ; altarem ex argento purissimo, pens. lib. CC, ante sepulchrum
beatae Helenae Augustae, qui sepulchrum est ex metallo purphyriticus
exculptus sigillis ; fara canthara argentea XX, pens. sing. lib. XX.
27 Item in basilica sanctorum Petri et Marcellini donum dedit :
altare ex argento purissimo, pens. lib. CC ; patenas aureas purissimas II,
pens. sing. lib. XV ; patenas argenteas II, pens. sing. lib. XV ; scyphum
aureum maiorem purissimum, ubi nomen Augusti designatur, pens. lib. XX ;
scyphum aureum minorem, pens. lib. X ; scyphos argenteos V, pens. sing.
lib. XII ; calices argenteos ministeriales XX, pens. sing. lib. III ; amas
argenteas IIII, pens. sing. lib. XV ; annis singulis oleum nardinum
pisticum lib. DCCCC, balsamum lib. C, aromata m incensum sanctis
martyribus suprascriptis, beato Marcellino et Petro, lib. C ; fundum
Laurentum iuxta formam cum balneum et omnem agrum a porta Sessoriana usque
ad uia Penestrina a uia itineris Latinae ad montem Gabum, possessio
Augustae Helenae, praest. sol. Ī CXX ; insulam Sardiniam cum possessiones
omnes ad eandem insulam pertinentibus, praest. sol. Ī XXIIII ; insulam
Meseno cum possessiones ad eandem insulam pertinentes, praest. sol. DCCCX
; insulam Mattidiae, quod est montem Argentarium, praest. sol. DC ;
possessio in territurio Sabinense quod appellatur Duas casas, sub monte
Lucreti, praest. sol. CC.
28 Eodem tempore fecit Constantinus Augustus basilicam in ciuitate Hostia,
iuxta Portum urbis Romae, beatorum apostolorum Petri et Pauli et Iohannis
Baptistae, ubi et dona obtulit haec :
patenam argenteam, pens. lib. XXX ; calices argenteos X, pens. sing. lib.
II ; amas argenteas II, pens. sing. lib. X ; fara cantara argentea XXX,
pens. sing. lib. quinas ; scyphos argenteos II, pens. sing. lib. VIII ;
patenam argenteam chrismalem singularem, pens. lib. X ; peluem ex argento
ad baptismum, pens. lib. XX ; insulam qui dicitur Assis, quod est inter
Portum et Hostia, possessiones omnes maritimas usque ad Digitum Solis,
praest. sol. DCLV ; possessio Grecorum, in territurio Ardeatino, praest.
sol. LXXX ; possessio Quirinis, territurio Hostense, praest. sol. CCCXI ;
possessio Balneolum, territurio Hostense, praest. sol. XLII ; possessio
Nymfulas, praest. sol. XXX.
29 Item dona quae obtulit Gallicanus basilicae suprascriptae sanctorum
apostolorum Petri et Pauli et Iohannis Baptistae ; obtulit hoc :
coronam argenteam cum delfinos, pens. lib. XX ; calicem argenteum
anaglyfum, pens. lib. XV ; amam argenteam, pens. lib. XVIII ; massam
territurio Sabinense Mallianum, praest. sol. CXV et tremissium ; fundum
Picturas, territurio Velliterno, praest. sol. XLIII ; fundum Surorum, uia
Claudia, territurio Vegentano, praest. sol. LVI ; massa Gargiliana,
territurio Suessano, praest. sol. DCLV.
30 Hisdem temporibus fecit Constantinus Augustus basilicam in ciuitatem
Albanense sancti Iohannis Baptistae, ubi posuit hoc :
patenam argenteam, pens. lib. XXX ; scyphum argenteum deauratum, pens. lib.
XII ; calices argenteos ministeriales X, pens. sing. lib. III ; amas
argenteas II, pens. sing. lib. XX ; possessio Lacum Turni cum adiacentibus
campestribus, praest. sol. LX ; fundum Molas, praest. sol. L ; possessio
Lacum Albanense, praest. sol. CCL ; massa Muci, praest. sol. CLX ; omnia
scheneca deserta uel domos ciuitatis in urbe Albanense sanctae ecclesiae
dono obtulit Augustus Constantinianae ; possessio Horti, praest. sol. XX ;
possessio Tiberii Caesaris, praest. sol. CCLXXX ; possessio Marinas,
praest. sol. L ; massa Nemus, praest. sol. CCLXXX ; possessio Amartianas,
territurio Corano, praest. sol. CL ; possessio Statiliana, praest. sol.
LXX ; possessio Mediana, praest. sol. XXX.
31 Eodem tempore fecit Constantinus Augustus basilicam intra urbe Capua
Apostolorum quae cognominauit Constantinianam, ubi et obtulit dona haec :
patenas argenteas II, pens. sing. lib. XX ; scyphos argenteos III, pens.
sing. lib. VIII ; calices ministeriales XV, pens. sing. lib. Il ; amas
argenteas II, pens. sing. lib. X ; candelabra aerea IIII, in pedibus X,
pens. sing. lib. CLXXX ; fara canthara argentea numero XXX, pens. sing.
lib. V ; fara canthara aerea, numero XXX ;
32 Eodem tempore fecit Constantinus Augustus basilicam in ciuitate
Neapolim, cui obtulit haec :
patenas argenteas II, pens. sing. lib. XXV ; scyphos argenteos II, pens.
sing. lib. X ; calices ministeriales XV, pens. sing. lib. II ; amas
argenteas II, pens. sing. lib. XV ; fara argentea XX, pens. sing. lib.
VIII ; fara aerea XX.
Fecit autem formam aquaeductus per milia VIII ; fecit autem et forum in
eadem ciuitatem et donum optulit hoc :
possessio Macari, praest. sol. CL ; possessio Cimbriana, praest. sol. CV ;
possessio Sclina, praest. sol. CVIII ; possessio Afilas, praest. sol. CXL
; possessio Nymfulas, praest. sol. XC ; possessio insula cum castro,
praest. sol. LXXX.
33 Hisdem temporibus constituit beatus Siluester in urbe Roma titulum suum
in regione III iuxta thermas Domitianas qui cognominantur Traianas,
titulum Siluestri, ubi donauit Constantinus Augustus :
patenam argenteam, pens. lib. XX ; amam argenteam, pens. lib. X ; scyphos
argenteos II, pens. sing. lib. VIII ; fara cantara argentea X, pens. sing.
lib. V ; cantara cirostata aerea XVI, pens. sing lib. XL ; calices
argenteos ministeriales V, pens. sing. lib. II ; fundum Percilianum,
territurio Sabinense, praest. sol. L ; fundum Barbatianum, territurio
Ferentis, praest. sol. XXXV et tremissium ; fundum Statianum, territurio
Tribulano, praest. sol. LXVI et tremissium ; fundum Beruclas, territurio
Corano, praest. sol. XL ; fundum Sulpicianum, territurio Corano, praest.
sol. LXX ; fundum Tauri, territurio Vegentano, praest. sol. XLII ; fundum
Sentianum, territurio Tiburtino, praest. sol. XXX ; fundum Ceianum,
territurio Penestrino, praest. sol. L ; fundum Termulas, territurio
Penestrino, praest. sol. XXXV ; possessio Cylonis, territurio Penestrino,
praest. sol. LVIII.
Obtulit et omnia necessaria titulo Equiti.
34 Hic Siluester fecit ordinationes VI per mens. Decemb., presbiteros XLIl,
diaconos XXVI ; episcopos per diuersa loca LXV. Hic sepultus est in
cymiterio Priscillae, uia Salaria, ab urbe Roma miliario III, prid. kal.
Ianuar. Qui uero catholicus et confessor quieuit ; et cessauit episcopatus
dies XV.
XXXV.
MARCVS (336)
1 Marcus, natione
Romanus, ex patre Prisco, sedit ann. II m. VIII d. XX. Fuit autem
temporibus Constantini et Nepotiani et Facundo consulibus ex die kal. Febr.
usque in die kal. Octob. 2 Hic constituit ut episcopus Hostiae qui
consecrat episcopum palleum uteretur et ab eodem episcopus urbis Romae
consecraretur. Et constitutum de omnem ecclesia ordinauit. 3 Hic fecit
duas basilicas, unam uia Ardeatina ubi requiescit et aliam in urbe Roma
iuxta Pallacinis.
Ex huius suggestione obtulit Constantinus Augustus basilicae quem
cymiterium constituit uia Ardeatina :
fundum Rosarium cum omnem agrum campestrorum, praest. sol. XL.
4 In basilica in urbe obtulit hoc :
patenam argenteam, pens. lib. XXX ; amas argenteas II, pens. sing. lib. XX
; scyphum argenteum I, pens. lib. X ; calices ministeriales argenteos III,
pens. sing. lib. II ; coronam argenteam, pens. lib. X ; fundum Antonianum,
uia Claudia, praest. sol. XXX ; fundum Baccanas, uia Appia, praest. sol.
XL et tremissios II ; fundum Orrea, uia Ardiatina, praest. sol. LV et
tremissium.
5 Hic fecit ordinationes II in urbe Roma per mens. Decemb., presbyteros
XXV, diaconos VI ; episcopos per diuersa loca XXVII. Qui etiam sepultus
est in cymiterio Balbinae, uia Ardiatina, quem ipse insistens fecit,
pridie non. Octob. Et cessauit episcopatus dies XX.
XXXVI.
IVLIVS (337-352)
1 Iulius, natione
Romanus, ex patre Rustico, sedit ann. XV m. II d. VI. Fuit autem
temporibus Constantini filii Constantini heretici a consulatu Feliciani
(337) et Maximini. Hic multas tribulationes et exilio fuit mensibus X ; et
post huius Constantini mortem cum gloria reuersus ad sedem beati Petri
apostoli. 2 Fecit basilicas II, una in urbe Roma iuxta forum et altera
trans Tiberim, et cymiteria III, unum uia Flamminea, alium uia Aurelia et
alium uia Portuense. 3 Hic constitutum fecit ut nullus clericus causam
quamlibet in publico ageret, nisi in ecclesia, et notitia quae omnibus pro
fide ecclesiastica est per notarios colligeretur, et omnia monumenta in
ecclesia per primicerium notariorum confectio celebraretur, siue cautiones
uel extrumenta aut donationes uel conmutationes uel traditiones aut
testamenta uel allegationes aut manumissiones, clerici in ecclesia per
scrinium sanctum celebrarentur. 4 Hic fecit ordinationes III in urbe Roma
per mens. Decemb., presbiteros XVIII, diac. IIII ; episcopos per diuersa
loca VIIII. Qui etiam sepultus est uia Aurelia, in cymiterio Calepodi,
miliario III, prid. id. April. Et cessauit episcopatus dies XXV.
XXXVII.
LIBERIVS (352-356)
1 Liberius, natione
Romanus, ex patre Augusto, sedit ann. VI m. III d. IIII. Fuit autem
temporibus Constantini filii Constantini usque ad Constantio Aug. III. 2
Hic exilio deportatur a Constantio eo quod noluisset heresi arrianae
consentire, et fecit in exilio annos III. Et congregans sacerdotes cum
consilio eorum Liberius ordinauit in locum eius Felicem presbiterum
episcopum, uenerabilem uirum. Et fecit concilium Felix et inuenit duos
presbiteros consentientes Constantio Augusto arriano, nomine Vrsacium et
Valentem, et damnauit eos in concilio XLVIII episcoporum. Post paucos
autem dies zelo ducti Vrsacius et Valens rogauerunt Constantium Augustum
ut reuocaret Liberium de exilio, ut unam tantum communionem participaret,
extra secundum baptismum. Tunc missa auctoritate per Catulinum agentem in
rebus et simul Vrsacius et Valens uenerunt ad Liberium. Qui Liberius
consensit praeceptis Augusti ut unam tantum participatio communionis
conueniret cum hereticis, tantum ut non rebaptizarent. Tunc reuocauerunt
Liberium de exilio. 4 Rediens autem Liberius de exilio, habitauit in
cymiterio sanctae Agnae apud germanam Constanti Augusti, ut quasi per eius
interuentionem aut rogatu rediret Liberius in ciuitatem. Tunc Constantia
Augusta, quae fidelis erat domino Iesu Christo, noluit rogare Constantium
Augustum germanum suum, quia senserat consilium. 5 Eodem tempore
Constantius una cum Vrsacio et Valente conuocauerunt aliquos qui ex fece
arriana erant, et quasi facto concilio misit et reuocauit Liberium de
cymiterio beatae Agnae. Et ingressus Roma, in ipsa hora Constantius
Augustus fecit concilium cum hereticis, simul etiam Vrsacium et Valentem,
et eregit Felicem de episcopatu, qui erat catholicus, et reuocauit
Liberium.
Ab eodem die fuit persecutio in clero ita ut intra ecclesiam presbiteri et
clerici necarentur et martyrio coronarentur. Qui depositus Felix de
episcopatum habitauit in praediolo suo uia Portuense, ubi et requieuit in
pace IIII kal. Aug. Ingressus Liberius in urbe Roma IIII non. Aug.
consensit Constantio heretico. 6 Non tamen rebaptizatus est Liberius, sed
consensum praebuit, et tenuit basilicas beati Petri et beati Pauli et
basilicam Constantinianam annos VI, et persecutio magna fuit in urbe Roma,
ita ut clerus et sacerdotes neque in ecclesia neque in balnea haberent
introitum. 7 Hic Liberius ornauit de platomis marmoreis sepulchrum sanctae
Agnae martyris. Omnes itaque anni Felicis in huius ordine dinumerantur. 8
Hic fecit basilicam nomini suo iuxta macellum Libiae, et fecit
ordinationes II in urbe Roma per mens. Decemb., presbiteros XVIII,
diaconos V ; episcopos per diuersa loca XVIIII. Qui etiam sepultus est uia
Salaria, in cymiterio Priscillae, V id. Sept. Et cessauit episcopatus dies
VI.
XXXVIII.
FELIX II (355-358)
1 Felix, natione Romanus,
ex patre Anastasio, sedit ann. I m. III d. II. Hic declarauit Constantium
filium Constantini hereticum et rebaptizatum secundo ab Eusebio
Nicomediense episcopo iuxta Nicomedia, in uilla qui appellatur Aquilone.
Et pro hoc declaratum ab eodem Constantii praecepto Augusti filii
Constantini Augusti martyrio coronatur et capite truncatur. 2 Hic fecit
basilicam uia Aurelia cum presbiterii honore fungeretur et in eadem
ecclesia emit agrum circa locum quod obtulit ecclesiae quam fecit. 3 Hic
fecit ordinationem I, presbiteros XXI, diaconos V per mens. Decemb. ;
episcopos per diuersa loca XVIIII. Qui etiam capite truncatur cum multis
clericis et fidelibus occulte iuxta muros Vrbis, ad latus forma Traiana,
III id. Nouemb. Et exinde rapuerunt corpus eius christiani cum Damaso
presbitero et sepelierunt in basilica supradicta eius, XVII kal. Decemb.
in pace. Et cessauit episcopatus dies XXXVIII.
XXXVIIII. DAMASVS (366-384)
1 Damasus, natione
Spanus, ex patre Antonio, sedit ann. XVIII m. III d. XI. Et cum eodem
ordinatur sub intentione Vrsinus ; et facto concilio sacerdotum
constituerunt Damasum, quia fortior et plurima multitudo erat, et sic
constitutus est Damasus ; et Vrsinum erigerunt ab Vrbe et constituerunt
eum Neapolim episcopum ; et mansit Damasus in urbe Roma praesul in sedem
apostolicam. Fuit autem temporibus Iuliani. 2 Hic fecit basilicas duas :
una beato Laurentio iuxta theatrum et alia uia Ardeatina ubi requiescit ;
et in Catacumbas, ubi iacuerunt corpora sanctorum apostolorum Petri et
Pauli, in quo loco platomam ipsam, ubi iacuerunt corpora sancta, uersibus
exornauit. Hic multa corpora sanctorum requisiuit et inuenit, quorum etiam
uersibus declarauit. Hic constitutum fecit de ecclesia. 3 Hic accusatus
inuidiose incriminatur de adulterio ; et facto sinodo purificatur a XLIIII
episcopis qui etiam damnauerunt Concordium et Calistum diacones
accusatores et proiecerunt de ecclesia. 4 Hic constituit titulum in urbe
Roma basilicam, quem ipse construxit, ubi et donauit :
patenam argenteam, pens. lib. XX ; amam argenteam, pens. lib. XV ; scyphum
anaglyfum, pens. lib. X ; calices ministeriales argenteos V, pens. sing.
lib. III ; coronas argenteas V, pens. sing. lib. VIII ; cantara cerostata
aerea XVI ; domus in circuitu basilicae, praest. sol. CLV ; possessio
Papirana, territurio Ferentino, cum adiacentibus adtiguis, praest. sol.
CXX et tremissium ; possessio Antonianam, territurio Casino, praest. sol.
CIII ; balneum iuxta titulum, praest. sol. XXVII.
5 Hic fecit ordinationes V per mens. Decemb., presbiteros XXXI, diaconos
XI ; episcopos per diuersa loca LXII. 6 Hic constituit, ut psalmos die
noctuque canerentur per omnes ecclesias ; qui hoc praecepit presbiteris
uel episcopis aut monasteriis. Qui etiam sepultus est uia Ardeatina in
basilica sua III id. Decemb., iuxta matrem suam et germanam suam. Et
cessauit episcopatus dies XXXI.
XL.
SIRICIVS (384-399)
1 Siricius, natione
Romanus, ex patre Tiburtio, sedit ann. XV. Hic constitutum fecit de omnem
ecclesiam uel contra omnes hereses et exparsit per uniuersum mundum ut in
omnem ecclesiae archibo teneantur ob oppugnationem contra omnes hereses. 2
Hic constituit ut nullus presbiter missas celebraret per omnem ebdomadam
nisi consecratum episcopi loci designati susciperet declaratum, quod
nominatur fermentum. 3 Hic inuenit Manicheos in Vrbe, quos etiam exilio
deportauit ; et hoc constituit ut si quis conuersus de Manicheis rediret
ad ecclesiam nullatenus communicaretur, nisi tantum religatione monasterii
die uitae suae teneretur obnoxius et ut ieiuniis et orationibus maceratus,
probatus sub omni examinatione usque ad ultimum diem transitus sui, ut
humanitatem ecclesiae uiaticum eis largiatur. 4 Hic constituit hereticum
sub manum inpositionis reconciliari praesente cuncta ecclesia. Hic fecit
ordinationes V in urbe Roma per mens. Decemb., presbiteros XXXI, diaconos
XVI ; episcopos per diuersa loca numero XXXII. Qui etiam sepultus est in
cymiterio Priscillae, uia Salaria, VIII kal. Mart. Et cessauit episcopatus
dies XX.
XLI.
ANASTASIVS (399-401)
1 Anastasius, natione
Romanus, ex patre Maximo, sedit ann. III d. X. Hic constituit ut
quotienscumque euangelia sancta recitantur, sacerdotes non sederent, sed
curui starent. Hic fecit constitutum de ecclesia. Fecit autem et basilicam,
quae dicitur Crescentiana, in regione II, uia Mamurtini, in urbe Roma. 2
Et hoc constituit ut nullum clericum transmarinum suscipi, nisi V
episcoporum designaret cyrografum, quia eodem tempore Manichei inuenti
sunt in urbe Roma. 3 Hic fecit ordinationes II per mens. Decemb.,
presbiteros VIIII, diaconos V ; episcopos per diuersa loca XI. Qui etiam
sepultus est in cymiterio suo ad Vrsum piliatum, V kal. Mai. Et cessauit
episcopatus dies XXI.
XLII.
INNOCENTIVS (401-417)
1 Innocentius, natione
Albanense, ex patre Innocentio, sedit ann. XV m. II d. XXI. Hic
constitutum fecit de omnem ecclesiam et de regulis monasteriorum et de
Iudaeis et de paganis et multos Catafrigas inuenit, quos exilio monasterii
religauit. 2 Hic inuenit Pelagium et Caelestium hereticos et damnauit eos.
Et hoc constituit ut qui natus fuerit de christiana denuo nasci per
baptismum, hoc est baptizari, quod Pelagius damnabat. 3 Eodem tempore
dedicauit basilicam sanctorum Geruasi et Protasi ex deuotione cuiusdam
inlustris feminae Vestinae, laborantibus presbiteris Vrsicino et Leopardo
et diacono Liuiano. Quae femina suprascripta testamenti paginam sic
ordinauit ut basilica sanctorum martyrum ex ornamentis et margaritis
construeretur, uenditis iustis extimationibus. Et constructam usque ad
perfectum basilicam, in quo loco beatissimus Innocentius ex delegatione
inlustris feminae Vestinae titulum Romanum constituit 4 et in eodem
dominico optulit :
patenas argenteas II, pens. sing. lib. XX ; amas argenteas II, pens. sing.
lib. XX ; coronas argenteas XII, pens. sing. lib. XV ; farum cantharum
unum, pens. lib. XXII ; cereostata argentea IIII, pens. sing. lib. XXV ;
turrem argenteam cum patena et columbam deauratam, pens. lib. XXX.
5 Ornatum baptismi :
ceruum argenteum fundentem aquam, pens. lib. XXV ; uasum ad oleum crismae
argenteum, pens. lib. V ; uas alium ad oleum exorcidiatum, pens. lib. V ;
patenas II ad crismam, pens. sing. lib. III ; scyphum argenteum anaglifum,
pens. lib. X ; scyphum argenteum, pens. lib. X ; calices argenteos V, pens.
sing. lib. III ; calices argenteos ad baptismum III, pens. sing. lib. II ;
aquamanilis argenteus, pens. lib. XVI ; fara canthara aerea XVI, pens.
sing. lib. X ; fara canthara aerea cereostata in gremio basilicae XX, pens.
sing. lib. XL ; domus iuxta basilica Libiana, praest. sol. LXXXV et
tremissium ; balneum in eodem loco, iuxta templum Mamuri, praest. sol.
XXXII ; domus in cliuum Salutis balneata, praest. sol. LXXVII et
tremissium ; possessio Sorras, territurio Clusino, praest. sol. LXXI et
tremissium ; possessio Corbianum, territurio Clusino, praest. sol.
LXXVIIII ;
possessio Fundanensis, territurio Fundano, cum adiacentibus adtiguis XV,
praest. sol. CLXXXI et tremissium
; possessio Figlinas,
territurio Casinate, praest. sol. LVIII et tremissium ; possessio Amandini,
quod donauit inlustri feminae Vestinae consubrinae suae, territurio
Vegentano, praest. sol. XLVI et tremissium ; possessio Antonianum,
territurio Lodiano, praest. sol. LXII ; domus Emeriti, in cliuum Mamuri,
intra urbe Roma, iuxta basilicam, praest. sol. LXII ; domus in cliuum
Patrici arbitrata ; domus iuxta basilicam, in uicum Longum, quae
cognominatur ad Lacum, praest sol. LXXXII ; domus ad cathedra lapidea
FIoriana, praest. sol. LVIII ; pistrinum in uico Longo, qui cognominatur
Castoriani, praest. sol. LXI ; balneum in uicum Longum, qui cognominatur
Templus, praest. sol. XL ; siliquas III, uncias III portae Numentanae,
praest. sol. XXII et tremissium.
Hic constituit sabbatum ieiunium celebrari, quia sabbato Dominus in
sepulchro positus est et discipuli ieiunauerunt. 7 Hic constituit ut
basilicam beatae Agnae martyris a presbiteris Leopardo et Paulino
sollicitudini gubernari et tegi et ornari ; eorum dispositione tituli
suprascripti Vestinae presbiteris concessa potestas. 8 Hic fecit
ordinationes IIII in urbe Roma per mens. Decemb., presbiteros XXX,
diaconos XII ; episcopos per diuersa loca LIIII. Qui etiam sepultus est in
cymiterio ad Vrsum pileatum, V kal. Aug. Et cessauit episcopatus dies XXII.
XLIII.
ZOSIMVS (417-418)
1 Zosimus, natione
Grecus, ex patre Abramio, sedit ann. I m. III d. XI. Hic multa constituit
ecclesiae et fecit constitutum ut diacones leua tecta haberent de palleis
linostimis ; et per parrocia concessa licentia cereum benedici. Et
praecepit ut nullus clericus in poculum publicum propinaretur, nisi tantum
cellae fidelium, maxime clericorum. 2 Hic fecit ordinationes in urbe Roma
per mens. Decemb., presbiteros X, diaconos III ; episcopos per diuersa
loca VIII. Qui etiam sepultus est uia Tiburtina, iuxta corpus beati
Laurenti martyris, VII kal. Ianuar. Et cessauit episcopatus dies XI.
XLIIII.
BONIFATIVS (418-422)
1 Bonifatius, natione
Romanus, ex patre Iocundo presbitero, sedit ann. III m. VIII d. VII. Hic
sub intentione cum Eulalio ordinantur uno die et fuit dissensio in clero
mens. VII et d. XV. Eulalius uero ordinatur in basilica Constantiniana,
Bonifatius autem in basilica Iuliae. 2 Eodem tempore audiens hoc Placidia
Augusta cum filio suo Valentiniano Augusto, dum sederent Rauenna, retulit
Honorio Augusto Mediolano sedenti. Eodem tempore ambo Augusti missa
auctoritate hoc praeceperunt ut ambo exirent ciuitate. Qui cum pulsi
exissent, habitauit Bonifatius in cymiterio sanctae Felicitatis martyris,
uia Salaria, Eulalius uero in ciuitate Antio, ad sanctum Hermen. 3 Veniens
autem dies proximus Paschae praesumpsit Eulalius, eo quod ordinatus
fuisset in basilica Constantiniana, et introiuit in Vrbem et baptizauit et
celebrauit Pascha in basilica Constantiniana ; Bonifatius uero, sicut
consuetudo erat, celebrauit baptismum Paschae in basilica beatae martyris
Agnae. 4 Hoc audientes Augusti utrumque miserunt et erigerunt Eulalium et
missa auctoritate reuocauerunt Bonifatium in urbem Romam et constituerunt
episcopum ; Eulalium uero miserunt foris in Campaniam. Et post annos III
et menses VIII defunctus est Bonifatius. Clerus et populus petierunt
Eulalium reuocari. Quod tamen non consensit Eulalius Romam reuerti. Qui
tamen in eodem loco Campaniae post annum mortis Bonifatii defunctus est
Eulalius. 5 Hic Bonifatius constituit ut nulla mulier aut monacha pallam
sacratam contingere aut lauare aut incensum ponere in ecclesia nisi
minister ; nec seruum clericum fieri, nec obnoxium curiae uel cuiuslibet
rei.
6 Hic fecit oratorium in cymiterio sanctae Felicitatis, iuxta corpus eius,
et ornauit sepulchrum sanctae martyris Felicitatis et sancti Siluani, ubi
et posuit hoc :
patenam argenteam, pens. lib. XX ; scyphum argenteum, pens. lib. X ; amam
argenteam, pens. lib. XIII ; calices minores II, pens. sing. lib. IIII ;
coronas argenteas III, pens. sing. lib. XV.
7 Hic fecit ordinationem I per mens. Decemb., presbiteros XIII, diaconos
III ; episcopos per diuersa loca XXXVI. Qui etiam sepultus est uia
Salaria, iuxta corpus sanctae Felicitatis martyris, VIII kal. Nouemb. Et
cessauit episcopatus dies VIIII.
XLV.
CAELESTINVS (422-432)
1 Caelestinus, natione
Campanus, ex patre Prisco, sedit ann. VIII m. X d. XVII. Hic multa
constituta fecit et constituit ut psalmi Dauid CL ante sacrificium psalli
antephanatim ex omnibus, quod ante non fiebat, nisi tantum epistula beati
Pauli recitabatur et sanctum Euangelium. Hic fecit constitutum de omnem
ecclesiam, maxime et de religione, quae hodie archiuo ecclesiae detenentur
recondite. 2 Hic dedicauit basilicam Iuli in qua optulit post ignem
Geticum :
patenam argenteam, pens. lib. XXV ; sciphos argenteos II, pens. sing. lib.
VIII ; amas argenteas II, pens. sing. lib. X ; calices minores argenteos
V, pens. sing. lib. III ; aquamanules argenteos, pens. lib. X ; candelabra
argentea II, pens. sing. lib. XXX ; canthara cereostata aerea XXIIII, pens.
sing. lib. XXX ; item coronas argenteas X, pens. sing. lib. X.
Ad beatum Petrum apostolum :
farum cantharum, pens. lib. XXV, ex argento purissimo ; canthara argentea
cireostata in gremio basilicae, pens. sing. lib. XX.
Ad beatum Paulum apostolum :
farum cantharum argenteum, pens. lib. XXV ; canthara cyreostata XXIIII,
pens. sing. lib. XX.
3 Hic fecit ordinationes III per mens. Decemb., presbiteros XXXII,
diaconos XII ; episcopos per diuersa loca XLVI. Qui etiam sepultus est in
cymiterio Priscillae, uia Salaria, VIII id. April. Et cessauit episcopatus
d. XXI.
XLVI.
XYSTVS III (432-440)
1 Xystus, natione
Romanus, ex patre Xysto, sedit ann. VIII d. XVIIII. Hic post annum unum et
menses VIII incriminatur a quodam Basso. Eodem tempore audiens hoc
Valentinianus Augustus iussit concilium [sancta synodus] congregari ; et
facto conuento, cum magna examinatione, iudicium synodicum, purgatur a LVI
episcopis, et condemnatur Bassus a synodo, ita tamen ut ultimo die
uiaticum ei non negaretur pietatis ecclesiae. 2 Hoc audiens Valentinianus
Augustus cum matre sua Placidia Augusta, furore sancto commoti,
scriptionem Bassum condemnauerunt et omnia praedia facultatum eius
ecclesiae catholicae sociauit. Qui notu diuinitatis intra menses III
defunctus moritur Bassus. Cuius corpus Xystus episcopus cum linteaminibus
et aromatibus, manibus suis tractans, recondens sepelliuit ad beatum
Petrum apostolum, in cubiculum parentum eius.
3 Hic fecit basilicam sanctae Mariae, quae ab antiquis Liberii
cognominabatur, iuxta macellum Libiae, ubi et obtulit hoc :
altare argenteum purissimum, pens. lib. CCC ; patenas argenteas III, pens.
lib. LX ; amas argenteas IIII, pens. lib. LX ; scyphum aureum purissimum,
pens. lib. XII ; scyphos argenteos V, pens. lib. L ; calices ministeriales
aureos II, pens. sing. lib. singulas ; calices ministeriales argenteos X,
pens. sing. lib. ternas ; aquamanulis argenteus, pens. lib. VIII ; coronam
farum ante altare argenteum, pens. lib. XXX ; coronas argenteas farales
XXXIIII, pens. sing, lib. X ; candelabra argentea IIII, pens. sing. lib.
XX ; tymiamaterium argenteum, pens. lib. V ; canthara cereostata aurocalca
XXIIII, pens. sing. lib. XV ;
possessio Scauriana,
territurio Gazitano, praest. omnia inibi cum adiacentibus adtiguis sol.
CCCXII et tremissium
; possessio Marmorata,
territurio Penestrino, praest. sol. XCII ; possessio Celeris, territurio
Afilano, praest. sol. CXI et tremissium ; domus Palmati, intra urbe, iuxta
inibi basilicae, cum balneum et pistrinum, praest. sol. CLIIII, siliquas
III ; domus Claudi, in Sicininum, praest. sol. CIIII ; ceruum argenteum
fundentem aquam, pens. lib. XX ; omnia uasa baptismi sacrata argentea,
pens. lib. XV ; cenacula a regiae gradorum adherentes basilicae uel
quidquid intrinsecus esse uidetur.
4 Hic ornauit de argento confessionem beati Petri apostoli, qui habet
libras CCCC. Ex huius supplicatione optulit Valentinianus Augustus
imaginem auream cum XII portas et apostolos XII et Saluatorem gemmis
pretiosissimis ornatam, quem uoti gratiae suae super confessionem beati
Petri apostoli posuit. Fecit autem Valentinianus Augustus ex rogatu Xysti
episcopi fastidium argenteum in basilica Constantiniana, quod a barbaris
sublatum fuerat, qui habet libras ĪĪ. 5 Huius temporibus fecit
Valentinianus Augustus confessionem beati Pauli apostoli ex argento, qui
habet libras CC. Item fecit Xystus episcopus confessionem beati Laurenti
martyris cum columnis porphyreticis et ornauit platomis transendam, et
altarem et confessionem sancto martyri Laurentio de argento purissimo,
pens. lib. L ;
cancellos argenteos supra platomas purphyreticas, pens. lib. CCC ; absidam
super cancellos, cum statuam beati Laurenti martyris argenteam, pens. lib.
CC.
6 Fecit autem basilicam sancto Laurentio, quod Valentinianus Augustus
concessit, ubi et optulit :
patenas argenteas III, pens. sing. lib. XX ; amas argenteas III, pens.
sing. lib. XV ; scyphos argenteos IIII, pens. sing. lib. VIII ; scyphum
singularem aureum, ornatum de margaritis, pens. lib. X ; lucernam nixorum
X auream, pens. lib. X ; calices argenteos ministeriales XII, pens. sing.
lib. II ; aquamanulis argenteus, pens. lib. VIII ; ministerium ad
baptismum uel paenitentiae ex argento, pens. lib. V ; conca aurocalca,
pens. lib. XX ; coronas argenteas farales XXX, pens. sing. lib. VI ; fara
canthara III, pens. sing. lib. XV ; candelabra argentea II, pens. sing.
lib. XXX ; canthara cereostata in gremio basilicae aerea XXIIII ; fara
aerea LX.
7 Fecit autem monasterium in Catacumbas ; fecit et fontem baptisterii ad
sanctam Mariam et columnis porphyreticis exornauit. Hic constituit
columnas in baptisterium basilicae Constantinianae, quas a tempore
Constantini Augusti fuerant congregatas, ex metallo purphyretico numero
VIII, quas erexit cum epistolis suis et uersibus exornauit, et platoma in
cymiterio Calisti ubi conmemorans nomina episcoporum. Fecit autem sciphos
aureos III : unum ad sanctum Petrum, qui pens. lib. VI ; ad sanctum Paulum
unum, qui pens. lib. VI ; ad beatum Laurentium I, qui pens. lib. III ;
calices ministeriales aureos XV, pens. sing. lib. singulas.
8 Hic fecit ordinationes III per mens. Decemb., presbiteros XXVIII,
diaconos XII ; episcopos per diuersa loca XII. 9 Et huius temporibus fecit
Petrus episcopus basilicam in urbe Roma sanctae Sauinae, ubi et fontem
construxit. Qui etiam sepultus est uia Tiburtina, in crypta, iuxta corpus
beati Laurenti. Et cessauit episcopatus dies XXII.
XLVII.
LEO (440-461)
1 Leo, natione Tuscus,
ex patre Quintiano, sedit ann. XXI m. I d. XIII. Huius temporibus fecit
Demetria ancilla dei basilicam sancto Stephano uia Latina, miliario III,
in praedio suo. 2 Hic inuenit duas hereses, Eutychiana et Nestoriana. Hic
ordinauit praecepta sua auctoritate et misit ad Marcianum Augustum,
orthodoxum principem, catholicum, et facta conlatione cum eodem principem
collecti sunt episcopi et factum est concilium sanctum episcoporum in
Calcedona, in martyrio sanctae Eufemiae et congregati sunt CCLVI
sacerdotes et aliorum quorum cyrographus cucurrit, CCCCVI episcoporum, qui
congregati una cum tomum, hoc est fidem apostolicae ecclesiae Romanae cum
cyrographo sancti episcopi Leonis, 3 sed et catholici principis Marciani ;
praesentia Augusti congregatum concilium numero Ī CC episcoporum una cum
Augusto Marciano, qui exposuerunt fidem catholicam, duas naturas in uno
Christo, deum et hominem. In quo loco piissimus Augustus Marcianus una cum
uxore sua Augusta Pulcheria, deposita regia maiestate, fidem suam
exposuerunt ante conspectum sanctorum episcoporum, ubi et damnauerunt
Euticium et Nestorium. 4 Et iterum fidem suam imperator Marcianus Augustus
cum coniugem suam Pulcheriam Augustam, cyrografo proprio fidem suam
exponentes, postulauerunt sanctum concilium ut dirigeret ad beatissimum
papam Leonem, damnantes omnes hereses. 5 Iterum multas epistulas fidei
misit beatissimus Leo archiepiscopus quae hodie reconditae archiuo
tenentur. Hic firmauit frequenter suis epistolis synodum Calcedonensem :
ad Marcianum epistulas XII, ad Leonem Augustum epistulas XIII, ad
Flauianum episcopum epistulas VIIII, episcopis per Orientem epistulas
XVIII, quas fidei confirmauit synodi.
6 Hic renouauit post cladem Wandalicam omnia ministeria sacrata argentea
per omnes titulos, conflatas hydrias VI basilicae Constantinianae, duas
basilicae beati Petri apostoli, duas beati Pauli apostoli, quas
Constantinus Augustus obtulit, qui pens. sing. lib. centenas ; de quas
omnia uasa renouauit sacrata. Hic renouauit basilicam beati Petri apostoli
[et cameram] et beati Pauli post ignem diuinum renouauit. Fecit uero
cameram in basilica Constantiniana. Fecit autem basilicam beato Cornelio
episcopo et martyri, iuxta cymiterium Calisti, uia Appia. 7 Hic propter
nomen Romanum suscipiens legationem ambulauit ad regem Vnnorum, nomine
Atthela, et liberauit totam Italiam a periculo hostium. Hic constituit
monasterium apud beatum Petrum apostolum. 8 Hic constituit ut intra
actionem sacrificii diceretur sanctum sacrificium et cetera. Hic
constituit ut monacha non acciperit uelaminis capitis benedictionem, nisi
probata fuerit in uirginitate LX annorum. Hic constituit super sepulchra
apostolorum custodes qui dicuntur cubicularii, ex clero Romano. 9 Hic
fecit ordinationes IIII in urbe Roma per mens. Decemb., presbiteros LXXXI,
diaconos XXXI ; episcopos per diuersa loca CLXXXV. Qui etiam sepultus est
aput beatum Petrum apostolum, III id. April. Et cessauit episcopatus dies
VII.
XLVIII.
HILARVS (461-468)
1 Hilarus, natione
Sardus, ex patre Crispino, sedit ann. VI m. III d. X. Hic fecit decretalem
et per uniuersam Orientem exparsit, et epistulas de fide catholica,
confirmans III synodos Niceni, Epheseni et Calcedonense, uel tomum sancti
episcopi Leonis ; et damnauit Eutychem et Nestorium uel omnes sequaces
eorum et uel omnes hereses ; et confirmans dominationem et principatum
sanctae sedis catholicae et apostolicae. Hic fecit constitutum de ecclesia
in basilica ad sancta Maria, consulatu Basilisco Hermenerico (465), XVI
kal. Decemb.
2 Hic fecit oraturia III in baptisterio basilicae Constantinianae, sancti
Iohannis Baptistae et sancti Iohannis Euangelistae et sanctae Crucis,
omnia ex argento et lapidibus pretiosis :
confessionem sancti Iohannis Baptistae ex argento, qui pens. lib. C, et
crucem auream ; confessionem sancti Iohannis euangelistae ex argento, pens.
lib. C, et crucem auream ; in ambis oratoriis ianuas aereas argentoclusas.
3 Oratorium sanctae Crucis :
confessionem, ubi lignum posuit dominicum ; crucem auream cum gemmis, qui
pens. lib. XX ; ex argento in confessionem, ianuas pens. lib. L ; supra
confessionem arcum aureum qui pens. lib. IIII, quem portant columnae
unychinae, ubi stat agnus aureus pens. lib. II ; coronam auream ante
confessionem, farus cum delfinos, pens. lib. V ; lampadas IIII aureas,
pens. sing. lib. II ; 4 nympheum et triporticum ante oratorium sanctae
Crucis, ubi sunt columnae mirae magnitudinis quae dicuntur ecatonpentaicas,
et concas striatas duas cum columnas purphyreticas raiatas aqua fundentes
; et in medio lacum purphyreticum cum conca raiata in medio aquam
fundentem, circumdatam a dextris uel sinistris in medio cancellis aereis
et columnis cum fastigiis et epistuliis, undique ornatum ex musibo et
columnis Aquitanicis et Tripolitis et purphyreticis.
5 Ante confessionem beati Iohannis :
coronam argenteam, pens. lib. XX ; farum cantharum, pens. lib. XXV.
Item ad sanctum Iohannem intra sanctum fontem :
lucernam auream cum nixus luminum X, pens. lib. V ; ceruos argenteos III
fundentes aquam, pens. sing. lib. XXX ; turrem argenteam cum delfinos,
pens. lib. LX ; columbam auream, pens. lib. II.
6 In basilica Constantiniana :
fara canthara argentea qui pendent ante altare X, pens. sing. lib. XX ;
scyphum aureum, pens. lib. VI ; alium scyphum aureum, pens. lib. V ;
calices aureos V, pens. sing. lib. I ; scyphos argenteos V, pens. sing.
lib. X ; calices argenteos ministeriales XX, pens. sing. lib. II ; amas
argenteas V, pens. sing. lib. X.
7 Ad beatum Petrum apostolum :
scyphum aureum, pens. lib. V ; alium scyphum aureum cum gemmis prasinis et
yaquintis, pens. lib. IIII ; calices argenteos ministeriales X, pens.
sing. lib. II ; amas argenteas II, pens. sing. lib. VIII ; fara canthara
argentea XXIIII, pens. sing. lib. V.
8 Ad beatum Paulum apostolum :
scyphum aureum, pens. lib. V ; alium scyphum aureum cum gemmis, pens. lib.
V ; scyphos argenteos IIII, pens. sing. lib. VI ; calices ministeriales X,
pens. sing. lib. II ; amas argenteas II, pens. sing. lib. X.
9 Ad beatum Laurentium martyrem :
scyphum aureum cum gemmis prasinis et yacintis, pens. lib. IIII ; lucernam
auream nixorum X, pens. lib. V ; scyphum auro purissimo, pens. lib. V ;
lampadas aureas II, pens. sing. lib. I ; farum cantharum aureum, pens. lib.
II ; turrem argenteam cum delfinos, pens. lib. XXV ; scyphos argenteos III,
pens. sing. lib. VIII ; calices argenteos ministeriales XII, pens. sing.
lib. II ; altarem argenteum, pens. lib. XL ; lampadas argenteas X, pens.
lib. XX ; amas argenteas II, pens. sing. lib. X.
10 In basilica beati Laurenti martyris :
fara cantara argentea X, pens. lib. LX ; canthara aerea XXVI ; ministeria
ad baptismum siue ad paenitentem argentea, pens. lib. X ; fara aerea L.
11 In urbe uero Roma constituit ministeria qui circuirent constitutas
stationes :
scyphum aureum stationarium, pens. lib. VIII ; scyphos argenteos XXV per
titulos, pens. sing. lib. X ; amas argenteas XXV, pens. sing. lib. X ;
calices argenteos ministeriales L, pens. sing. lib. II.
12 Hic omnia in basilica Constantiniana uel ad sanctam Mariam constituta
recondit. Hic fecit monasterium ad sanctum Laurentium et balneum et alium
sub aere et praetorium. Fecit autem et bibliothecas II in eodem loco. Item
monasterium intra urbe Roma ad Luna.
13 Hic fecit ordinationem unam in urbe Roma per mens. Decemb., presbiteros
XXV, diaconos VI ; episcopos per diuersa loca XXII. Qui etiam sepultus est
ad sanctum Laurentium in crypta, iuxta corpus beati episcopi Xysti. Et
cessauit episcopatus dies X.
XLVIIII.
SIMPLICIVS (468-483)
1 Simplicius, natione
Tiburtinus, ex patre Castino, sedit ann. XV m. I d. VII. Hic dedicauit
basilicam sancti Stephani in Celio monte, in urbe Roma, et basilicam beati
apostoli Andreae, iuxta basilicam sanctae Mariae, et aliam basilicam
sancti Stephani, iuxta basilicam sancti Laurenti, et aliam basilicam intra
urbe Roma, iuxta palatium Licinianum, beatae martyris Bibianae, ubi corpus
eius requiescit. 2 Hic constituit ad sanctum Petrum apostolum et ad
sanctum Paulum apostolum et ad sanctum Laurentium martyrem ebdomadas ut
presbyteri manerent, propter penitentes et baptismum : regio III ad
sanctum Laurentium, regio prima ad sanctum Paulum, regio VI uel septima ad
sanctum Petrum.
3 Sub huius episcopatum uenit relatio de Grecia ab Acacio
Constantinopolitano episcopo et adfirmauit Petrum, Alexandriae urbis,
eutychianistam hereticum, facta petitione ab Acacio episcopo, cyrographo
eius constructa. Eodem tempore fuit ecclesia, hoc est prima sedis
apostolica, executrix. Tunc Simplicius praesul audiens damnauit Petrum
Alexandrinum de quo Acacius innumerabilia crimina adfirmabat, ita tamen ut
paenitentiae reseruaret tempus. 4 Eodem tempore rescripsit Timotheus
catholicus et Acacius, dicentes quod etiam in mortem Proteri catholici
Petrus esset permixtus. Tunc archiepiscopus Simplicius dissimulans numquam
rescripsit Acacio, sed damnauit Petrum, expectans tempus paenitentiae.
5 Hic fecit in ecclesia Roma scyphum aureum, pens. lib. V ; canthara
argentea ad beatum Petrum XVI, pens. sing. lib. XII. Hic fecit
ordinationes in urbe Roma III per mens. Decemb. et Febr., presbiteros
LVIII, diaconos XI ; episcopos per diuersa loca LXXXVIII. Hic sepultus est
in basilica beati Petri apostoli, VI non. Martias. Et cessauit episcopatus
dies VI.
L.
FELIX III (483-492)
1 Felix, natione Romanus,
ex patre Felice presbitero de titulo Fasciolae, sedit ann. VIII m. XI d.
XVII. Hic fuit temporibus Odoacris regis usque ad tempora Theodorici regis.
Hic fecit basilicam sancti Agapiti iuxta basilicam sancti Laurenti
martyris.
2 Sub huius episcopatum iterum uenit relatio de Grecias, Petrum
Alexandrinum reuocatum ab Acacio episcopo Constantinopolitano. Tunc
uenerabilis Felix, archiepiscopus sedis apostolicae urbis Romae, mittens
defensorem cum consilio sedis suae, facto concilio, et damnauit Acacium
cum Petrum. 3 Post annos III iterum uenit relatio ab imperatorem Zenonem
ut paenitens rediret Acacius. Tunc papa Felix misit duos episcopos,
Mesenum et Vitalem, ut si inuenirent conplicem Petri Acacium iterum
damnarent eos ; si non, offerrent libellum paenitentiae. Qui dum
introissent Constantinopolim corrupti sunt paecuniae datum suprascripti
episcopi et non fecerunt secundum praeceptum sedis apostolicae. 4
Venientes uero Romam ad sedem apostolicam, fecit papa Felix concilium et
facta examinatione inuenit iudicius ambos episcopos, id est Mesenum et
Vitalem, reos et corruptos paecuniae ; et eregit Mesenum et Vitalem
episcopos a communionem. Tunc Mesenus episcopus non se tacuit corruptum
per pecunia ; cui concilius concessit tempus paenitentiae. Hoc factum
tempore Odobacris regis.
5 Hic fecit ordinationes II in urbe Roma per mens. Decemb., presbiteros
XXVIII, diaconos V ; episcopos per diuersa loca XXXI. Hic sepultus est in
basilica beati Pauli apostoli. Et cessauit episcopatus dies V. Et post
transitum eius factum est a presbiteris et diaconibus constitutum de omnem
ecclesiam.
LI.
GELASIVS (492-496)
1 Gelasius, natione Afer,
ex patre Valerio, sedit ann. IIII m. VIII d. XVIII. Fuit autem temporibus
Theodorici regis et Zenonis Aug. Huius temporibus inuenti sunt Manichei in
urbe Roma quos exilio deportari praecepit, quorum codices ante fores
basilicae sanctae Mariae incendio concremauit. 2 Hic sub gesta synodi, cum
fletu, sub satisfactione libelli, purgatum Mesenum episcopum reuocauit ;
quem ecclesiae suae restituit, qui peccauerat in causa Acacii et Petri.
Hic fuit amator pauperum et clerum ampliauit. Hic liberauit a periculo
famis ciuitatem Romanam. 3 Hic fecit constitutum de omnem ecclesiam. Huius
temporibus iterum uenit relatio de Grecias eo quod multa mala et homicidia
fierent a Petro et Acacio Constantinopolim. Eodem tempore fugiens Iohannis
Alexandrinus episcopus catholicus et uenit Romam ad sedem apostolicam ;
quem beatus Gelasius suscepit cum gloria, cui etiam et sedem secundam
praebuit. 4 Ipsis temporibus fecit synodum et misit per tractum Orientis
et iterum misit et damnauit in perpetuum Acacium et Petrum, si non
penitens sub satisfactionem libelli postularet paenitentiam. 5 Hic
dedicauit basilicam sanctae Eufimiae martyris in ciuitate Tiburtina et
alias basilicas sanctorum Nicandri, Eleutheri et Andreae in uia Lauicana,
in uilla Pertusa. Fecit autem basilicam sanctae Mariae in uia Laurentina,
in fundum Crispinis. 6 Hic fecit V libros aduersus Nestorium et Eutychem ;
fecit et ymnos in modum beati Ambrosii ; item duos libros aduersus Arrium
; fecit etiam et sacramentorum praefationes et orationes cauto sermone et
epistulas fidei delimato sermone multas. Sub huius episcopatu clerus
creuit. 7 Hic fecit ordinationes II in urbe Roma per mens. Decemb. et Febr.,
presbiteros XXXII, diaconos II ; episcopos per diuersa loca LXVII. Qui
etiam sepultus est in basilica beati Petri apostoli, XI kal. Decemb. Et
cessauit episcopatus dies VII.
LII.
ANASTASIVS (496-498)
1 Anastasius, natione
Romanus, ex patre Petro, de regione V caput Tauri, sedit ann. I m. XI d.
XXIIII. Fuit autem temporibus Theodorici regis. Hic fecit confessionem
beati Laurenti martyris ex argento, pens. lib. LXXX. 2 Eodem tempore multi
clerici et presbiteri se a communione ipsius erigerunt, eo quod
communicasset sine consilio presbiterorum uel episcoporum uel clericorum
cunctae ecclesiae catholicae diacono Thesalonicense, nomine Fotino, qui
communis erat Acacio et quia uoluit occulte reuocare Acacium et non potuit.
Qui nutu diuino percussus est. 3 Hic fecit ordinationem I in urbe Roma per
mens. Decemb., presbiteros XII ; episcopos per diuersa loca XVI. Qui etiam
sepultus est in basilica beati Petri apostoli, XIII kal. Decemb. Et
cessauit episcopatus dies IIII.
LIII.
SYMMACHVS (498-514)
1 Symmachus, natione
Sardus, ex patre Fortunato, sedit ann. XV m. VII d. XXVII. Hic fuit
temporibus Theodorici regis et Anastasii Aug., a die X kal. Decemb. usque
in die XIIII kal. Aug. Hic sub intentione ordinatus est uno die cum
Laurentio, Symmachus in basilica Constantiniana, Laurentius in basilica
beatae Mariae. 2 Ex qua causa separatus est clerus et diuisus est et
senatus, alii cum Symmachum, alii uero cum Laurentium. Et facta intentione
hoc constituerunt partes ut ambo ad Rauennam pergerent, ad iudicium regis
Theodorici. Qui dum ambo introissent Rauennam, hoc iudicium aequitatis
inuenit ut qui primo ordinatus fuisset, uel ubi pars maxima cognosceretur,
ipse sederet in sedem apostolicam. Quod tamen aequitas in Symmachum
inuenit cognitio ueritatis, et factus est praesul Symmachus. Eodem tempore
papa Symmachus congregauit synodum et constituit Laurentium in Nucerinam
ciuitatem episcopum intuitu misericordiae.
3 Post annos uero IIII, zelo ducti aliqui ex clero et aliqui ex senatu,
maxime Festus et Probinus, incriminauerunt Symmachum et subornauerunt
testes falsos quos miserunt Rauennam ad regem Theodoricum, accusantes
beatum Symmachum ; et occulte reuocauerunt Laurentium post libellum Romae
factum ; et fecerunt schisma et diuisus est iterum clerus ; et alii
communicabant Symmacho, alii Laurentio. Tunc Festus et Probinus senatores
miserunt relationem regi et coeperunt agere ut uisitatorem daret rex sedi
apostolicae. Tunc rex dedit Petrum, Altinae ciuitatis episcopum, quod
canones prohibebant. 4 Eodem tempore beatus Symmachus congregauit
episcopos CXV, et facto synodo purgatur a crimine falso et damnatur Petrus
Altinas inuasor sedis apostolicae et Laurentius Nucerinus, quare uiuo
episcopo Symmacho peruaserunt sedem eius. Tunc ab omnibus episcopis et
presbiteris et diaconibus et omni clero reintegratur sedi apostolicae
beatus Symmachus cum gloria apud beatum Petrum sedere praesul. 5 Eodem
tempore Festus caput senati excons. et Probinus excons. coeperunt intra
urbem Romam pugnare cum aliis senatoribus et maxime cum Fausto excons. Et
caedes et homicidia in clero ex inuidia. Qui uero communicabant beato
Symmacho iuste, publice qui inuenti fuissent intra Vrbem gladio
occidebantur ; etiam et sanctimoniales mulieres et uirgines deponentes de
monasteria uel de habitaculis suis, denudantes sexum femineum, caedibus
plagarum adflictas uulnerabantur ; et omni die pugnas contra ecclesiam in
media ciuitate gerebant. Etiam et multos sacerdotes occidit, inter quos et
Dignissimum et Gordianum, presbiteros a uincula sancti Petri apostoli et
sanctos Iohannem et Paulum, quos fustibus et gladio interfecerunt ; nam
multos christianos, ut nulli esset securitas die uel nocte de clero in
ciuitate ambulare. Solus autem Faustus excons. pro ecclesia pugnabat.
Post haec omnia beatus Symmachus inuenit Manicheos in urbe Roma, quorum
omnia simulacra uel codices ante fores basilicae Constantinianae incendio
concremauit et eos ipsos exilio religauit. Fuit autem a consulatu Paulini
(498) usque ad consulatum Senatoris (514).
6 Hic fecit basilicam sancti Andreae apostoli apud beatum Petrum, ubi
fecit :
tiburium ex argento purissimo et confessionem, pens. lib. CXX ; arcos
argenteos III, pens. lib. LX ; oratorium sancti Thomae apostoli : ex
argento, pens. in confessionem lib. XX ; arcum argenteum, qui pens. lib.
XVI ; confessionem sancti Cassiani et sanctorum Proti et Yacinti ex
argento, pens. lib. XX ; arcum argenteum, pens. lib. XII ; oratorium
sancti Apollinaris : ex argento in confessionem cum arcum, pens. lib. XXXI
; oratorium sancti Sossii : ex argento confessionem, pens. lib. XX.
7 Item ad fontem, in basilica sancti Petri apostoli :
oratorium sanctae Crucis : ex argento confessionem et crucem ex auro cum
gemmis, ubi inclaudit lignum dominicum ; ipsa crux aurea pens. lib. X ;
fecit autem oratoria II, sancti Iohannis Euangelistae et sancti Iohannis
Baptistae, in quorum confessiones cum arcos argenteos, pens. lib. XXX ;
quas cubicula omnes a fundamento perfecta construxit.
Basilicam uero beati Petri marmoribus ornauit. Ad cantharum beati Petri
cum quadriporticum ex opere marmoribus ornauit et ex musiuo agnos et
cruces et palmas ornauit. Ipsum uero atrium omnem conpaginauit ; grados
uero ante fores basilicae beati Petri ampliauit et alios grados sub tigno
dextra leuaque construxit. Item episcopia in eodem loco dextra leuaque
fecit. Item sub grados in atrio alium cantharum foris in campo posuit et
usum necessitatis humanae fecit Et alios gradus ascendentibus ad beatum
Andream fecit et cantharum posuit.
8 Hic fecit basilicam sanctae martyris Agathae, uia Aurelia, in fundum
Lardarium : a fundamento cum fonte construxit, ubi posuit arcos argenteos
II. Eodem tempore fecit basilicam sancti Pancrati, ubi et fecit arcum
argenteum, pens. lib. XV ; fecit autem in eodem loco balneum. Item aput
beatum Paulum apostolum : in basilicam renouauit absidam, quae in ruina
inminebat, et post confessionem picturam ornauit et cameram fecit et
matroneum ; et super confessionem imaginem argenteam cum Saluatorem et XII
apostolos posuit, qui pens. lib. CXX ; et ante fores basilicae grados
fecit in atrium et cantarum ; et post absidam aquam introduxit, ubi et
balneum a fundamento fecit.
9 Intra ciuitatem Romanam, basilicam sanctorum Siluestri et Martini a
fundamento construxit iuxta Traianas, ubi et super altare tyburium
argenteum fecit, qui pens. lib. CXX ; arcos argenteos XII, qui pens. sing.
lib. X ; confessionem argenteam, qui pens. lib. XV. Ad beatum Iohannem et
Paulum fecit grados post absidam. Item ad archangelum Michahel basilicam
ampliauit et grados fecit et introduxit aquam. Item ad sanctam Mariam
oratorium sanctorum Cosmae et Damiani a fundamento construxit. 10 Item uia
Tribuna, miliario XXVII ab urbe Roma, rogatus ab Albino et Glaphyra pp
inlustris de proprio facientes a fundamento, basilicam beato Petro in
fundum Pacinianum dedicauit. Item ad beatum Petrum et ad beatum Paulum et
ad sanctum Laurentium pauperibus habitacula construxit. Item ad beatum
Petrum XX cantara argentea fecit, pens. sing. lib. XV ; arcos argenteos
XXII, pens. sing. lib. XX. Hic reparauit basilicam sanctae Felicitatis,
quae in ruinam inminebat. Hic absidam beatae Agnae quae in ruinam
inminebat et omnem basilicam renouauit.
11 Hic constituit ut omne die dominicum uel natalicia martyrum Gloria in
excelsis ymnus diceretur. Hic fecit cymiterium Iordanorum in melius
propter corpus sancti Alexandri. Hic omni anno per Africam uel Sardiniam
ad episcopos qui exilio erant retrusi pecunias et uestes ministrabat. Hic
captiuos per Ligurias et Mediolano et per diuersas prouincias pecuniis
redemit et dona multiplicauit et dimisit. 12 Hic fecit ordinationes IIII
in urbe Roma per mens. Decemb. et Febr., presbiteros XCII, diaconos XVI ;
episcopos per diuersa loca CXVII. Qui etiam sepultus est in basilica beati
Petri apostoli, XIIII kal. Aug. Et cessauit episcopatus dies VII. Qui
etiam in pace confessor quieuit.
LIIII.
HORMISDAS (514-523)
1 Hormisda, natione
Campanus, ex patre Iusto, de ciuitate Frisinone, sedit ann. VIIII d. XVII.
Fuit autem temporibus regis Theodorici et Anastasii Aug., a consulatu
Senatoris (514) usque ad consulatum Symmachi et Boethi (522). Hic
conposuit clerum et psalmis erudiuit. Hic fecit basilicam in territorio
Albanense, in possessionem Mefontis.
2 Eodem tempore ex constitutum synodi misit in Grecias humanitatem
ostendens sedis apostolicae, quia Greci obligati erant sub uinculo
anathematis propter Petrum Alexandrinum et Acacium Constantinopolitanum
episcopum. Sub Iohanne episcopo Constantinopolitano, cum consilio regis
Theodorici, direxit Ennodium episcopum Ticinensem, et Fortunatum,
episcopum Catinensem, et Venantium, presbiterum urbis Romae, et Vitalem,
diaconum sedis apostolicae, et Hilarum, notarium sedis suprascriptae.
Euntes ad Anastasium Augustum, nihil egerunt. 3 Idem secundo misit
Ennodium ipsum et Peregrinum, episcopum Mesenense, portantes epistulas
confortatorias fidei et contestationes secretas numero XVIIII et textum
libelli. In quo libello noluit sentire Anastasius Augustus, quia et ipse
in herese eutychiana communis erat. Volens itaque eos legatos per
remunerationem corrumpere ; legati uero sedis apostolicae, contempto
Anastasio Augusto, nullatenus consenserunt accipere pecunias, nisi
satisfactionem sedis apostolicae operaretur. Tunc imperator repletus furia
eiecit eos per posterulam et inposuit eos in nauem periculosam cum milites
et magistrianos et praefectianos nomine Eliodorum et Demetrium ; qui hoc
dedit eis in mandatis imperator Anastasius ut nullam ciuitatem
ingrederentur. 4 Legati uero sedis apostolicae secretius suprascriptas
epistulas fidei XVIIII per manus monachorum orthodoxorum exposuerunt per
omnes ciuitates. Quae tamen epistulae ab episcopis ciuitatum qui erant
conplices Anastasii Augusti, timori omnes eas epistulas fidei pro crimine
Constantinopolim direxerunt. Furore repletus Anastasius contra papa
Hormisda inter alia sacra sua hoc scripsit dicens : « Nos iubere uolumus,
non nobis iuberi. »
5 Eodem tempore nutu diuinitatis percussus est fulmine diuino Anastasius
imperator et obiit. Sumpsit itaque imperium Iustinus orthodoxus et direxit
auctoritatem suam ad papam Hormisdam sedis apostolicae, Gratum et
inlustrem nomine, sperans a sedem apostolicam ut reintegraretur pax
ecclesiarum. Tunc Hormisda episcopus cum consilio regis Theodorici direxit
a sedem apostolicam Germanum, Capuanum episcopum, et Iohannem et Blandum
presbiteros et Felicem et Dioscorum, diacones sedis apostolicae, et Petrum
notarium. quos monitos ex omni parte fidei, et textum libelli paenitentiae.
Qui uenientes iuxta Constantinopolim, tanta gratia fidei refulsit ut
multitudo monachorum orthodoxorum et inlustrium uirorum maxima multitudo,
in quibus Iustinus imperator et Vitalianus consul, simul occurrerunt a
Castello Rotundo quod dicitur, usque in ciuitatem Constantinopolim. Cum
gloria et laudem ingressi una cum Grato inlustrem, qui suscepti sunt a
Iustino orthodoxo Augusto cum gloria. 6 Omnis itaque clerus una cum
Iohanne episcopo Constantinopolitano, sentientes eo quod gratanter
suscepti sunt, sentientes qui erant conplices Anastasii, incluserunt se in
ecclesia maiore quae uocatur sancta Sufia et consilio facto mandauerunt
imperatori dicentes : « Nisi nobis reddita fuerit ratio quare damnatus est
episcopus noster Acacius, nullatenus sentimus sedi apostolicae ........
8 Hic papa Hormisda perrexit ad regem Theodoricum Rauenna et cum eius
consilio misit auctoritatem ad Iustinum et cum uinculo cyrographi et
textum libelli reintegrauit ad unitatem sedis apostolicae damnantes Petrum
et Acacium uel omnes hereses.
9 Hic inuenit Manicheos, quos etiam discussit cum examinatione plagarum,
exilio deportauit ; quorum codices ante fores basilicae Constantinianae
incendio concremauit. Huius temporibus episcopatus in Africa post annos
LXXIIII reuocatum est, quod ab hereticis fuerat exterminatum.
10 Eodem tempore uenit regnus cum gemmis praetiosis a rege Francorum
Cloduueum christianum, donum beato Petro apostolo. Sub huius episcopatum
multa uasa aurea uel argentea uenerunt de Grecias, et
euangelia cum tabulas aureas cum gemmis praetiosis, qui pens. lib. XV ;
patenam auream cum yaquintis, qui pens. lib. XX ; patenas argenteas II,
pens. sing. lib. XXV ; scyphum aureum cum gemmis, pens. lib. VIII ;
scyphum aureum circumdatum regnum, pens. lib. VIII ; scyphos argenteos
deauratos III, pens. sing. lib. V ; gabatam hilictrineam, pens. lib. II ;
tecas cyrei aureas II, pens. lib. VI ; pallia olouera blattea cum tabulis
aurotextis de clamidem uel de stolam imperialem ; subfitorium super
confessionem beati Petri apostoli. Haec omnia a Iustino Augusto orthodoxo
uotorum gratia optulta sunt. Eodem tempore Theodoricus rex optulit beato
Petro apostolo cereostata argentea II, pens. sing. lib. LXX. 11 Eodem
tempore fecit papa Hormisda apud XI beatum Petrum apostolum trabem ex
argento quem cooperuit, qui pens. lib. Ī XL.
Hic fecit in basilica Constantiniana
arcum argenteum ante altare, qui pens. lib. XX ; canthara argentea XVI,
pens. sing. lib. XII.
Item ad beatum Paulum fecit
arcos argenteos II, pens. sing. lib. XX ; canthara argentea XVI, pens.
sing. lib. XV ; amas argenteas III, pens. sing. lib. X ; scyphos argenteos
stationales VI cum duces, pens. sing. lib. VI.
12 Hic fecit ordinationes in urbe Roma per mens. Decemb., presbiteros XXI
; episcopos per diuersa loca LV. Qui etiam sepultus est in basilica beati
Petri apostoli, VIII id. Aug., consulatu Maximi (523). Et cessauit
episcopatus dies VI.
LV.
IOHANNES I (523-526)
1 Iohannes, natione
Tuscus, ex patre Constantio, sedit ann. II m. VIIII d. XVI. Fuit autem a
consulatu Maximi (523) usque ad consulatum Olybrii (526), temporibus
Theodorici et Iustini Augusti christiani.
Hic uocitus est a rege Theodorico Rauenna ; quem ipse rex rogans misit in
legationem Constantinopolim ad Iustinum imperatorem orthodoxum, quia eodem
tempore Iustinus imperator, uir religiosus, summo ardoris amore religionis
christianae uoluit hereticos extricare. Nam summo feruore christianitatis
hoc consilio usus est ut ecclesias Arrianorum catholicas consecraret. 2
Pro hanc causam hereticus rex Theodoricus audiens hoc exarsit et uoluit
totam Italiam ad gladium extinguere. Eodem tempore Iohannes papa, egrotus
infirmitate, cum fletu ambulauit et senatores exconsules cum eo, id est
Theodorus, Inportunus, Agapitus excons. et alius Agapitus patricius. Qui
hoc accipientes in mandatis legationum ut redderentur ecclesias hereticis
in parte Orientis : quod si non, omnem Italiam ad gladio perderet. 3 Qui
dum ambulassent cum Iohannem papam, occurrerunt beato Iohanni a miliario
XV omnes ciuitas cum cereos et cruces in honore beatorum apostolorum Petri
et Pauli. Qui ueteres Grecorum hoc testificabantur dicentes a tempore
Constantini Augusti a beato Siluestro episcopo sedis apostolicae, Iustini
Augusti temporibus meruisse parte Greciarum beati Petri apostoli uicarium
suscepisse cum gloria. Tunc Iustinus Augustus, dans honorem Deo,
humiliauit se pronus et adorauit beatissimum Iohannem papam. 4 Eodem
tempore beatus Iohannes papa cum senatores suprascriptos cum grandem
fletum rogauerunt Iustinum Augustum ut legatio acceptabilis esset in
conspectu eius. Qui uero papa Iohannes uel senatores uiri religiosi omnia
meruerunt et liberata est Italia a rege Theodorico heretico. Iustinus
imperator tamen gaudio repletus est quia meruit temporibus suis uicarium
beati Petri apostoli uidere in regno suo : de cuius manibus cum gloria
coronatus est Iustinus Augustus.
5 Eodem tempore cum hii suprascripti, id est papa Iohannes cum senatores,
Theodorum excons., Inportunum excons., Agapitum ex cons. et Agapitum
patricium defuncto Thessalonica et suprascriptos positos Constantinopolim,
Theodoricus rex hereticus tenuit duos senatores praeclaros et exconsules,
Symmachum et Boetium, et occidit interficiens gladio. 6 Eodem tempore
reuertentes Iohannes uenerabilis papa et senatores cum gloria, dum omnia
obtinuissent a Iustino Augusto, rex Theodoricus hereticus cum grande dolo
et odio suscepit eos, id est papam Iohannem et senatores, quos etiam
gladio uoluit interficere ; sed metuens indignationem Iustini Augusti,
quos tamen in custodia omnes adflictos cremauit, ita ut beatissimus
Iohannes, episcopus primae sedis, papa, in custodia adflictus deficiens
moreretur. Qui tamen defunctus est Rauennae in custodia, XV kal. Iunias,
martyr. Post hoc factum, notu Dei omnipotentis, XCVIII die postquam
defunctus est beatissimus Iohannes in custodia, Theodoricus rex hereticus
subito interiit et mortuus est.
7 Hic papa Iohannes refecit cymiterium beatorum martyrum Nerei et Achillei,
uia Ardiatina ; item renouauit cymiterium sanctorum Felicis et Audacti ;
item renouauit cymiterium Priscillae. Eodem tempore positum est ornatum
super confessionem beati Pauli apostoli, de gemmis prasinis et yachintis.
Item huius temporibus Iustinus imperator optulit :
patenam auream cum gemmis, pens. lib. XX ; calicem aureum cum gemmis, pens.
lib. V ; scyphos argenteos V ; pallea auro texta XV ;
quod ipse Iohannes detulit ad beatos apostolos Petrum et Paulum et ad
sanctam Mariam et ad sanctum Laurentium. 8 Hic ordinauit episcopos per
diuersa loca XV. Cuius corpus translatum est de Rauenna et sepultus est in
basilica beati Petri, sub die VI kal. Iun. Olybrio consule (526). Et
cessauit episcopatus dies LVIII.
LVI.
FELIX IIII (526-530)
1 Felix, natione Samnium,
ex patre Castorio, sedit ann. IIII m. II d. XIII. Fuit autem temporibus
Theodorici regis et Iustini Aug., a consulatu Maburtii (527) usque ad
consulatu Lampadii et Horestis (530), a die IIII id. Iul. usque in IIII
id. Octub. 2 Hic fecit basilicam sanctorum Cosmae et Damiani in urbe Roma,
in loco qui appellatur uia Sacra, iuxta templum urbis Romae. Huius
temporibus consumpta est incendio basilica sancti martyris Saturnini, uia
Salaria, quam a solo refecit. Qui etiam ordinatus est cum quietem et uixit
usque ad tempora Athalarici. 3 Hic fecit ordinationes II in urbe Roma per
mens. Februario et Martio, presbiteros LV, diaconos IIII ; episcopos per
diuersa loca XXVIIII. Qui etiam sepultus est in basilica beati Petri
apostoli, IIII idus Octob. Et cessauit episcopatus dies III.