GAETA tra arte e storia




DOCUMENTO


ANNO DOMINI CCCLXXXIV.
Q. AURELIUS SYMMACHUS,
V. C. COS. ORDIN. PRAEF. URBIS

(parziale)

EPIST. VIII. SYMMACHUS PATRI.

 
Jamdudum vestri cupiunt Lucrina tacita, et liquida Baiana, et Puteoli adhuc celebres, et Bauli magnum silentes. Vos apud Coram rusticam, vel apud steriles Formias desidetis. Tandem si operae est, contendite viam, et meliora terrarum animadvertite, ubi alte turbis quiescitur, ubi fruendis feriis nullus est modus.
 

EPIST. XI. SYMMACHUS PATRI.

 
Cum jam filiae nostrae dies natalis appeteret, commodum aderant, quae muneri miseratis. Ea nobis in commune quam cara et gravia fuere. Nam si quid in absentes bene consulas, impensu majore gaudetur Illico amplexi litteras, quae prosequebantur oblata, in exspectatione esse coepimus, quam mox vobis capessendum iter Appiae scriberetis. Nihil horum pagina nuntiabat. Percontor tabellarium, num constantiam decreti rerum subita turbassent. Ait sententiam nihil claudicare, sed placita differri, donec cunctatio Formiana multa fruge, et aliis hoc genus in usum necessariis instruatur. Tunc mihi animus ab aegritudine remigravit. Do fidem, nihil humili mensae, nihil servitiis, aut pecori defuturum. Ne mihi sit dicti hujus posthac negatio, en vobis chirographi instar litteras. Sponsionem stipulat affectio. Neque enim patiar decipi, quos opto complecti. Vale.
 

EPIST. III. SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.

 
Fratrum negotia velle cognoscere pia et honesta curatio est. Lubens igitur respondebo quaesitis. Capuam multo imbre pervenimus. Hic triduum commorati ad levandum laborem, Terracinam prius, et postridie Formias continuato petivimus excursu. Fors fuat, an possit biduo tenus ejusdem nos praedii annona retinere. Vos interea, peracto quod Romae agere destinatis, Appiam diis auspicibus inchoate, ea dimensione, ut iter nostrum proximis vestigiis urgeatis. Vale.
 

EPIST. IV. SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.

 
Volo quiescas, et curarum vacuus otieris. Nam mihi vir honestus Antonius fecit indicium, legationis Africanae consilium torpuisse. Accessit ad fidem nuntii, quod similia super hoc negotio recentes amicorum litterae pertulerunt. Num est aliud, quod scire  postules? Imo vero, ut mea fert opinio, vel primum hoc tibi debuit indicari. Ubi e Cumano navem solvimus, pene albente coelo majore ope remigum, quam ventorum favore, Formianum littus accessi. Jam sol meridiem fregerat: amicorum, quos minor navis accepit, tardior navigatio fuit; incertum vento obstante, an per negligentiam ministrorum. Haec interim ratio scribenda suggessit. Curabo ut frequentibus litteris merear de te similis officii diligentiam. Vale.
 

EPIST. V. SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.

 
Delati Formias post multam partem diei, cum vos ejus rei sollicitos crederemus, percontationem vestram scriptione praevertimus. Nec magis de navigatione fuistis anxii, quam trepidabamus, ne diu essetis incerti. Quod igitur responderi posset litteris vestris, prior sermo consumpsit. Nunc aestimate quanto nostra de vobis melior fuerit judicatio, quam vestra de nobis. Contemplati enim sumus magnitudinem sollicitudinis vestrae, priusquam litteras mitteretis: cum ideo mitteretis, quia nos scripturos, nisi admonitos non putastis. Vale.
 

EPIST. VI. SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.

 
Emensi haec quoque littora, quae post Formias in Anxurim porriguntur, navem ac remiges non moramur. Sed diis opus est, ut hic reditus noster nihil reperiat poenitendum. Frequens enim sermo est, tenui victu in turbas plebem moveri. Nec ulla spes datur, praesentibus angustiis copiam posse succedere.  Annus ubique ad famem proximus. Classis in alios conversa cursus. Aestas prope decessit autumno. Diis, me hercule! uti praefatus sum, deleganda est hujus incerti administratio. Hominum autem remedia, diu dissimulata, jam sera sunt. Vos valete, et litteras sperate meliores, si fortuna urbis nostrae secundis amara mutaverit. Vale.
 

 EPIST. XVI. SYMMACHUS NAUCELLIO.

 
Fortasse arguas diutinum silentium meum. Nolo applices hanc moram negligentiae. Continuatio enim longi itineris stylo obstitit. Tandem Formianum littus accessimus, quod mihi esset acceptius, si una loci istius voluptate frueremur. Sed quia hoc per annos et valetudinem tuam non licet; edoceri saltem mutuis litteris peto, quantum corpusculo vigoris adjeceris. Inesse enim tibi temperantiam caeteraque tuendae senectutis praesidia, non ambigo. Vale.
 

EPIST. LXIX. SYMMACHUS OLYBIO ET PROBINO.

 
Commendastis vetus judicium meum, qui eadem de littoris Formiani gratia et salubritate sentitis. Parce antehac orae illius bona transitus vester degustaverat. Ea nunc pensius per moram cognita amari  a vobis usu longiore meruerunt. Fero aegre tanquam vestri cupiens, quod procul degitis, et desiderio in vos meo indico patientiam. At si fors votis effectum secundet; opto in illo sinu agitare vobiscum quod restat aetatis; ut et locus mihi praestet valetudinem, et vos animi voluptatem. Valete.
 

EPIST. XCIII. SYMMACHUS HELPIDIO.

 
Formianum littus accessimus. Hinc Puteolos mox petemus. Grave est enim sub auribus judicis Baiarum appetentiam confiteri. Habes ordinem propositi mei. Ipse memento promissi, quo te ob causas publicas peregrinationis meae fore solatium spopondisti Vale.
 

EPIST. XCVII. SYMMACHUS HELPIDIO.

 
 Maluerim quidem tuum solamen adipisci, quia litteris  secundus ad gratiam locus est. Desiderio tui scriptorum compensatio satisfecit, maximeque juvit animum, quod tecum bonam valetudinem rediisse in gratiam nuntiasti. Ipse Formiis adhuc residere constitui, ut mitigatis autumni aestibus ad suburbana concedam. Neque enim temporis ratio patitur, ut communem patriam moestus ingrediar. Vale.
 

EPIST. XXXVI. SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.

 
Cum ab agente in rebus sacrae litterae mihi redderentur, quibus ad officium praecelsi viri consulis evocamur; vidi alias aeque ad tuum nomen emissas, quibus te honorificentia imperialis accivit. Consulis quoque scripta idem agens exhibuit. Suadeo igitur mature iter instruas, cui non cohaerebit Hispanus. Aliud quoque accessit, quod te possit hortari. Nam vir illustris frater meus Neoterius, domini fratris mei admirator, ad eamdem causam rogatus, solatia tibi et adjumenta praestabit. Nolo igitur ambigas, cum scias auctoritate praecelsi viri electas amicorum esse personas, tibique haec prima, post dubia fortunae, divini principis alloquia deferri. In negotio autem tuo, quae per me agi volueras apud sanctum tribunum, non invitus ingredior. Interea ad Formianum littus iter promove, et cum ad te delatae litterae fuerint, Romam citius excurras. Vale.
 

EPIST. LXXV. SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.

 
Fuit animus Fundos praeterire, si vos Formias accessisse didicissem. Postquam aliter evenit, partiri iter placuit ad minuendum laborem. Erit igitur in arbitrio Fortunae ratum facere, ut ad quintum calendas Augustas Formiana sede recreemur. Haec est animi nostri destinatio; nunc in coelestium manu est effectus optati. Vale.
 

 EPIST. LXXVII. SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.

 
Anteveni inquisitionem, cum vos sollicitos fore, quod essem morbo attentatus, adverterem. Et quamvis ultro scripserim doloris mei adversa tenuari: abolendae tamen sollicitudinis causa (quae apud amantes semper incredula est) nunc quoque nuntio, si dictum nullus fortunae livor effascinet, in concordiam mecum sanitatem redire. Sed nondum sensum meum penetrat amoenitas littoralis. Nam ut ex longa maris jactatione stabilis gressus sero reparatur: sic tempore opus est, ut tanti mali decessio locum faciat voluptati. Ergo neque Formianae orae, neque aedificationis meae tantisper ullam capio dulcedinem. Sed haec, ut spero, omnia cum bono valetudinis revertentur, moxque ad laetitiam vestri animi stylo meo communicata pervenient. Vale.
 

 EPIST. XVIII. SYMMACHUS ATTALO.

 
 Proxime de Formiano sinu regressus in larem Coelium, domo jam diu te abesse comperi. Datum mox negotium est Theophilo communi amico et nunc itineris mei socio, ut et ad te in Tyburem agrum reditus mei nuntius pergeret, et salutationis verba deferret. Hunc tu, ut es curiosus rerum mearum, quasi aliqua tibi in nos decreto publico inquisitio esset tributa, versando palam facere coegisti, quae foris gesseram. Nam hoc confessae sunt litterae tuae, quas idem vir optimus Theophilus reportavit. Fuerit benignitatis tuae actuum meorum fastigia et capita disquirere; utrum crebra vectatio campi ac maris valetudinem meam juverit; an ullus agris nostris cultus, aedibus nitor, pecori numerus accesserit; quid affluxerit edilium copiarum; utrum consularem mensam succinxerit modus voluntarius; aut unquam Formias vicina urbe, longinquiore mutaverim. Etiamne explorare te fas fuit, quid procul ab arbitris studiorum meorum cura contulerit in paginas? Utrumne me operatum ceris, stantes plerumque oculi et palloris signa detexerint? Exploratorem te stylus meus patitur. Doces amicos suspicionum vias, et si dici potest, odore atque vestigiis scripta nostra venaris? Nunc ego scire postulo, quid in Tyburtibus pomariis litterarum operis exerceas. Solum hoc fama attulit; balneum tibi nuper exstructum, cui torris unus ad justi caloris pabulum satisfacere narratur. Lectitasse autem te in multo otio utriusque linguae auctores, ipse index fuisti. Ego tamen non quaero an aliquid etiam scripseris. Animadverto enim te gloria conscientiae proprii operis accensum, voluisse cognoscere, an ego quoque idem fecerim. Sed jam omissis epistolis velim redeas: nisi forte tui balnei brevis sumptus hortatur, ne deseras parcimoniae consuetudinem. Vale.
 

EPIST. XXXI. SYMMACHUS ATTICO

 
Retrahere nos e Campaniae gremio Tyburtis agri laudibus studes. Est ille, ut praedicas, in tuo rure densus cupressis, et fontium largus, et montano situ frigidus. Essent haec mihi desideranda, si te mora uberiore tenuissent. Nunc properato in urbem reditu, nescio quam mihi fastiditi loci suspicionem dedisti. Habent enim saepe voluptates satietatem. Quod si ita est, satisfactum Formiis puto, quibus renuntiaveras; cum tibi etiam praelata displiceant. Vale.
 

EPIST. XXXVII. SYMMACHUS DECIO.

 
Voluptati mihi est, quod vales. Sed quod Formiis nostris Neapolitana ora praefertur, animadverto tui non esse judicii. In gratiam quippe praesentium non sententiam, sed verba mutasti: nisi forte rerum tuarum collatio facit, illud tibi esse jucundius, ubi fructus uberior. Sed natura regionum suis meritis, non nostris quaestibus aestimanda est. Et quid de hoc multa? Testabitur commoratio tua, an ibi libentius otieris: cum in dubium non veniat, quod a me invitus abscesseris. Vale.
 

 EPIST. LXIX. SYMMACHUS ALPIDIO.

 
 Tradiderunt memoriae, qui res priscas locuti sunt, in judicium quemdam vocatum, quod Aricia tenus precarium de amico cantherium mutuatus, ulterioris clivi ardua praeterisset. Fuerit haec parcimonia, et diligentia pauperis saeculi, ut praetervectus decretum locum, commisisse in amicitiam diceretur. Assumpsi igitur, quod amor tuus ingerebat; tantumque absum a metu succensionis tuae, ut sperem ultro bonam fiduciae meae gratiam. Necesse est enim probes quod ipse fecisses. Sed quid haec tanquam purgata produco? De Formiano scribo integer valetudinis; unde equorum copulam magis exercitam quam fatigatam remisi. Mulos paulisper tenebo. Hanc enim dederas optionem: quam si repudiassem, viderer libentius in usurpandis uti animo meo, quam in permissis  tuo cedere. Vale.
 

 EPIST. XXIII. SYMMACHUS MARCIANO.

 
 Deos oro, ut quae mihi interim valetudo est, eadem tibi ac tuis suppetat. Videor plene hoc anteloquio scribenda complexus, de tua sanitate votum meum, de mea gaudium. Sed epistolas breves esse non pateris. Quae igitur ὑπόθεσις erit paginae longioris? Ubi sim, quid egerim (nam praecipue amicitia rerum talium curiosa est) si placet prosequar. Principium voluptatum de Formiano sinu  nascitur, quae civitas quondam Laestrygonum populo fertur habitata. Hos ventri et gulae usque ad feritatis invidiam legimus obsecutos. Plusculos in eo littore dies, sed deliciarum parcus exegi; tantam coeli salubritate et aquarum frigore suadentibus moram. Affuerunt pignora mea; quorum cupiens nostra urbe processeram. Nec fuit operae, mox ulterius iter aggredi, cum praesto essent desiderati. Illorum dehinc arbitratu legi oram, quae Formias et Cumanum littus interjacet. Nunc mutuis invitationibus aut in Baulos, aut in Nichomachi Gaurana migramus. Amicorum subinde mihi affluentium largiter est. Non vereor, ne me lascivire in tanta locorum amoenitate, et rerum copia putes. Ubique vitam agimus consularem, et in Lucrino serii sumus. Nullus in navibus canor, nulla in conviviis helluatio, nec frequentatio balnearum, nec ulli juvenum procaces natatus. Scias nullum esse in luxuria crimen locorum. Vale.
 

 EPIST. XXIX. SYMMACHUS VARO.

 
 Dum provincialium mederis adversis, et salutarem laborantibus manum porrigis, gravior Apulos casus incessit, a quibus ob inanem famam fecunditatis, frumenta poscuntur, et detrahenda provinciae, et reip. usui non futura. Quando enim in hiemem vergente anno poterunt maturari tantae fruges? Si igitur tibi suppetit facultas itineris celeriter ad Campaniam promovendi, scire me facito, ut te paulisper opperiar; aut si promissum major causa mutabit, id ipsum notitiae meae protinus pande, ut Symmachus noster diu in Formianis littoribus otiatus, propere mecum ad studia revertatur. Vale.
 

 EPIST. LVIII. SYMMACHUS CAECILIANO.

 
Intervenire pro justis debitis non recuso. Malitiae est enim repudiare locum gratiae, in his, quae ipsa postulati aequitas commendat. Formianis ad egestatis levamen certum ex Africa olei modum decrevit antiquitas. Poscunt a te morem longa aetate servatum, cui debet adjicere celeritatem praestantis humanitas. Vale.
 

 EPIST. XCVIII. SYMMACHUS . . . . .

 
 Sumpto adventus mei nuntio, de quo non potuit apud te fama reticere, exspectavi ut prior scriberes, vel quod est amabilius, ut ipse Formias commeares. Sed quia utrumque vel dissimulatio tua, vel occupatio denegavit, in partes tuas libenter ipse succedo, teque oro ut mihi aut excursum tuum praestare digneris, aut, si obstat aliquid saltim litteraria salutatione respondeas.
 

 EPIST. IX. SYMMACHUS . . . . .

 
Salute praefata, quam litteris anteferre solemne est, ut seriem familiarium scriptorum vota praeveniant, silere apud te nequeo, Cajetanae Formae tentamenta  frigere; et nisi praesentia tua coeptis calcar admoverit, vereor ne operi emoliendo aestiva opportunitas subtrahatur. Quid igitur super hoc agendum sit in tuo jure constituo. Mihi satis est, in his quae ad laudem tuam pertinent, partes amici monitoris implesse. Vale.
 

EPIST. XIV. SYMMACHUS . . . . .

 
Diligentia tua et judiciali vigore delector. Sed inopia vel potius egestas ordinis Forminiani, etiam curationis impatiens est. Nam sicut affecta diuturno  morbo corpora, saeviorem medicinam ferre non possunt, ita curia numero et paupertate tenuata, duritia immodicae emendationis exstinguitur. Libens igitur parentis sume consilium, qui non defendit ordinis culpam, sed correctionis modum postulat. Habenda est ratio vectigalium publicorum, et lavacri aestivi instauratio cum reip. viribus conferenda, ut si quid redundat expensis caeteris, in sumptum operis conferatur. Dandum quoque est instaurationi largius tempus, ne quid deroget firmitati praecipitata reparatio. Nihil ex hac mora tuae gloriae detrahitur. Ad praesentem enim judicem veteris curiae culpa non pervenit. Possem plura connectere, sed cum rerum omnium consideratio apud sapientiam tuam vigeat.  parco esse prolixior, una admonitione contentus, magnopere nobis esse curandum, ut levamen potius ordinibus aliquot exhaustis tuus adventus apportet.

 

 
 




GAETA tra arte e storia un progetto